Hans Peters et Peter Witt, zoologi universitatis studiorum Tubingensis, fuerant quinquagenariis annis praeteriti saeculi primi studiosi, qui araneas substantiis psychotropicis nutrirent. Ut cibum enim insectis retistructoribus praebere solebant strychninam, morphinam, dextroamphetaminam (qua substantiae psychotropicae vulgo nomine speed notae producuntur), mescalinam, diaethylamidum acidi lysergici (LSD), coffeinam, psilocybinam (est substantia, quae in fungis halucinogenis invenitur) necnon luminal (phenobarbitalum) ac postea, nam demum anno 1959 inventum est, etiam valium sive diazepamum. Experimenta haec conducta ab ambobus sunt ut mutationes notarentur in structura araneorum ab insectis substantiis psychotropicis sopitis textorum. Supradictorum duorum Germanorum opus pergit hodie diurnarius Helveticus Reto Schneider, qui nonnulla nova genera psychotropicorum diaetae aranearum addidit. Secundum quem: - foedissimas omnium ac maxime chaoticas telas texere araneas communi coffeina imbutas - cannabi sativa (Indica) sumpta, opera aranearum fieri pulcherrima - LSD autem producere retia simplicia, sed fere geometrice regularia.
Ceterum repertum est araneas - qualicumque substantia adhibita - semper hora quarta matutina incipere opus suum texendi, ut facere solent quoque sine ullo usu psychotropicorum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz