Primum in vita mea, lectores optimi, aërostato (folli aërio)
volatum perfeci, volitans super sinuantem (sicut Maeander) fluvium Liwiec, qui
fluvius fuerat olim limes inter Poloniam et Lituaniam. In volitando comes mihi
erat Adalbertus, polyathleta, qui unoquoque anno particeps est cursurae
Marathoniae. Cum volitabamus, narravit mihi multa de hac cursura, quae hodie
minime est longissimus cursus athleticus in orbe terrarum – adsunt etiam cursus
centum quinquaginta (et plus!) chiliometrorum, non solum per planitiem, sed
quoque in collibus! Sicut non satis est natatoribus semel Fretum Gallicum (La Manche) tranatare, sed faciunt id -
continuo, sine requie - bis aut ter. Narrabat Adalbertus porro de optimis ad
currendum calceis. Tunc ego:
- At cursores Aethiopes (nonnulli saltem) nudis pedibus
currunt, nihilominus saepe victores Marathonii evadunt, licet nudis pedibus in
bitumine, praecipue sole ardente, currere, cruciatus iis esse debeat!
- Recte - respondit Adalbertus. – Sed novi ego hominem, minime
Aethiopem, qui totam distantiam Marathoniam (42 chm 195 m) perfecit, currendo
nudis pedibus ac... retroversus!
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz