sobota, 22 lutego 2014

De numero sequendo, qui... desit

Memor certe es, lector care, temporis pueritiae, cum numerare pueri conantur numeros ab uno usque... infinitatem. Ecce tibi historia.
Mentionem facere volo pictoris Romani Opałka (1931-2011), eo inter alia noti, quod per multos annos vitae pingere solebat... numeros sequentes. Coepit scilicet anno 1985 pingendo (in pictura textili) numerum unum (1), deinde 2, 3, 4, 5 etc., quinquaginta aut plus numeros per singulas picturas. Ita perrexit usque mortem, adveniens usque numerum aliquem plus quam 5.590.000. Hoc modo voluit monstrare... vanitatem vitae hominis.
Simili ratione ductus numeros sequentes inscribere chartulis stylographo (=stilo sphaerato) solebat avunculus Thomae S., amici mei cancro ante duos annos mortui. Avunculus hic credebat enim aliquem magnum numerum in ordine arithmetico numerorum... deesse. Quasi sperabat se, cum ad numerum e.gr. 6.673.987.411 advenerit, non posse numerum  6.673.987.412 statim inscribere, sed loco eius manus ipsa scribet  6.673.987.413 (aut quid simile). Vir hic spectabilis – amator linguarum gentium Sibiriae - postea manu ipsius mortem sibi attulit, incredibili in modo: hieme scilicet, ambulando cum pera dorsuali lapidibus plena, mare Balticum intravit, testibus huius eri oculatis, neque umquam cadaver eius inventum est. Ita saltem secundum legendam domus Thomae S.

wtorek, 18 lutego 2014

De arte 'mentula' recte scribendi

A nonnullis iam saeculis Poloni omnino surdi sunt ad differentiam in pronuntiando sonos 'h' (olim sonorum, hodie insonorum) et 'ch' (semper insonorum). Qua re fit ut permulti nostrates nesciant quomodo Polonice nomen 'mentula' scribendum sit – utrum huj an fortasse chuj, nam pronutiatio amborum eadem est ac desunt huius nominis spurcissimi exempla in litteris maiorum servata.
De hac re cantatrix praeclara odei Varsoviensis, mulier iam provecta aetate, rogata, utrum sciliet malit mentulam cum 'ch' aut cum 'h', respondit:
- Cum 'ch'.
Hoc responsum mihi valde placuit, nam philologice 'ch' in hac voce re vera adhiberi debet (quod scimus e.g. investigando rationes scribendi id nomen pan-Slavicum in aliis linguis Slavicis, quae adhuc alteram pronuntiationem 'ch' et alteram 'h' observant). Sed cantatrix omnino alia quam ego ratione ducebatur ad scripturam cum 'ch' praeferendam. Rogata, cur ita sibi voluisset, respondit:

- Nam cum 'ch' mentula longior est.  

Finis coronat opus (apud sinologos)

J., iam plus quam decem annos mortuus sinologus praeclarus, qui a multis rerum Sinicarum peritorum putabatur maximus in toto orbe terrarum peritus artis logicae philosophorum veterum Sinensium, auctor permultorum librorum ac symbolarum scientificarum, dixit olim, iam in fine vitae, ad collegam sui (me clam auscultante):
- At ego, mi collega, suspicor Sinenses ab alia quadam simia orginem trahere...
Alter sinologus, S., professor universitarius, me, tunc iuvenem studentem, Pecchini suadere conatus est ad... quam multas fututiones puellarum Sericarum, nam, cum ipse uxorem Sinensem haberet, putabat mulieres Sericas *physicaliter* non posse frui orgasmo.
Tertius professor sinologiae, M., nunc iam sicut J. mortuus, promotor thesis meae magistralis (quam numquam ad finem perfeci), aperte Sinenses oderat. De hac re rogatus, respondere solebat:
- Num microbiologus amare exspectatur bacteria quae investigat?
Hic quoque notus est acroasi in Universitate Studiorum Caroliniana (Pragae) habita, cui titulus: De praestantia cochlearis Europaei super cochlear Sericum.

Similia habeo et de philologis nostris classicis, sed... de his fortasse alio quodam tempore.

piątek, 14 lutego 2014

De papa minime paedicando

Adesse distichon cloaco-Polonicum, imitans alliterativos versus abecedarios Medii Aevi:
W Pizie stoi krzywa wieża / wara w dupę rżnąć papieża!
Quod distichon amicus meus Nicolaus ante circiter undecim abhinc annos reddidit Latine plus minusve ita:
Pisis turrim aestimamus / papam numquam paedicamus.
Et voluit divulgare distichon – ambabus in linguis – in pagina interretiali Circuli Latini Varsoviensis. De versione Latina nulla erat difficultas, sed versio Polona, hem... Erat tunc tempus appropinquantis finis vitae debilissimi papae (hodie beati et mox videlicet sancti catholicorum) Iohannis Pauli II, qui magis apud Polonos valebat quam Deus Pater ipse cum sui Filio (ne dicam de Spiritu Sancto, qui nulla auctoritate apud concives meos gaudet). Ut moderator Circuli, divulgationi distichi recusavi et Nicolao, hoc facto subirato, dixi nos non posse talia divulgare propter verisimilem vehementem reactionem internautarum atque, fortasse, vocationem in ius ob dedecus ecclesiae. Tunc Nicolaus:
- Nos in ius vocandos? Cur, mehercle?
- Propter mentionem paedicationis papae...

- Sed nos minime ad paedicationem papae aliquem adhortamur! Econtra: declaramus nos id numquam facturos, etiam si opportunitas huic rei adfuerit!

środa, 5 lutego 2014

De sculpturis hominum capite carentium

Margarita Araucana [nomen consulto mutavi, ne illa – si casu Latine sciat – me in ius vocet; re vera habet nomen gentile originis Tartaricae] est mulier-artifex Polona, nota in toto fere orbe terrarum ob sculpturas hominum capite privatorum (quorum, quasi cadaverum sine capitibus ambulantium, exhibitio habebatur inter allia et in hortis publicis Central Park Neoeboraci). Multi dominam M. A. laudant, sed nemo, puto, rogat cur sculpturae eius capitibus careant. At ego (fortasse) responsionem ad hoc rogatum scio.
Conveni enim ante nonnullos annos Vladislaum M., nunc 85 annorum senem, olim autem diurnarium, curatorem musaeorum necnon dissignatorem pellicularum, qui tamen inter amicos notus imprimis est... libidine permagna, qua ductus sescentas mulieres possidebat aut saltem possidere conatus est. In harum numero erat O., hodie satis clara in patria mea histrix, quae tamen ante triginta abhinc annos, cum Vladislaum M. convenit, discipula erat scholae theatralis, nemini nota. Vladislaus autem noster tunc negotio fungebatur directoris musaei artium in urbe Siedlce Poloniae orientalis. Qui puellam hanc in suum musaeum invitavit et ibi, vespertino tempore, postquam porta musaei visitatoribus clausa erat, ludum Venereum cum O., puella minime id recusante, in ipsis aedibus musaei agere coepit. Timentes autem inopinatam visitationem alicuius operariorum, in cellam descenderunt. Hic casu multae sculpturae Araucanae, tunc adhuc capitibus praeditae, iacebant tegumentis involutae, nam mox monstrandae erant in eodem musaeo. Nescientes ubi ipsi iacerent, Vladislaus et O. super sculpturas Araucanas corpora sua posuerunt, ut Venerem ibi vehementer colerent. Eodem actu tamen nonnullas sculpturas destruxerunt, capita scilicet iis avellendo. Deinde, fame corporali amborum placata, magnopere scandalum timebant, ergo... capita avulsa clam abscondiderunt. Ita post nonnullos dies, tempore exhibitionis, sculpturae, nemine prater Vladislaum et O. id sciente, detruncatae, id est sine capitibus, palam monstrabantur, omnibus visitatoribus putantibus... eas capitibus privatas esse voluntate ipsius artificis.

Talis erat origo sculpturarum Araucanarum capite privatarum. Aut saltem ita narrat Vladislaus M., "Casanova" temporis nostri. 

niedziela, 2 lutego 2014

De comptu capillorum pubicorum, utrum radendi sint an non

Tempore cenae apud navarchum* A. (quocum mense Maio in litore Gallico prope Massiliam una nave velifera navigabamus), quinquagesimum vitae sui annum finitum modo celebrantem, subito me appropinquavit amica Eva, satis iam ebria, rogans:
- Dic, quomodo "castorem" meum componam?
Obstupui. "Castor" enim est - more Americanorum, qui linguam nostram vulgarem intravit - nomen capillorum pubicorum mulierum. Quid tamen mihi ad pudenda Evae, amicae, quacum numquam Venerem una colebamus? Interdum secreta sua ante me detegit, interdum consilium in re quadam petit, sed.... nihil porro.
Mox intellexi hoc tempore quoque de consilio agere. Aliquantulum audacter, gratia alcoholis, consulere me Eva voluit, quomodo capillos pubicos componeret, nam proxima septimana petitura est quasdam Insulas Carribicas, ubi conveniet amasionem sui, negotiatorem Californiensem, quem semel per annum tantum videt (ambo enim familias suas habent, neque multum temporis ad "nugas amatorias" exercendas). A marito omnino neglecta nemini per totius anni spatium pudenda sua monstrat, neque valde curat ipsa de comptu capillorum pubicorum.
- Dic, qualis "castor" nunc viris maxime placeat? Quomodo componatus?
Ipse nesciens quid suaderem, auxilium apud nonnullos iuveniores compotitores rogavi. Mox habui picturam harum rerum ita ab his explanatam:
- omnes puellae et mulieres Americanae aream pubicam radunt
- puellae Polonae maxima ex parte aream pubicam radunt, mulieres autem nostrae provectioris aetatis eos irrasos relinquunt
- nonnullae puellae (imprimis Gallicae) spiritu rebellatorio praeditae capillos inferiores comptu Irocesiano tractant, tenuem scilicet lineam capillorum in medio gremio relinquentes.
Consilium dedi Evae morem Irocesianum – quasi neutralem - sequi, nam:
1/amator eius est Americanus, sed...
2/ipsa est Polona, non iam valde iuvenis, atque...
3/adest ei aliquid spiritus rebellatorii, praecipue cum ebria sit, ergo saepe.
Animo agitato exspectabo reditum Evae in patriam.
* fortasse rectius: praefectum navis, capitaneum