środa, 5 lutego 2014

De sculpturis hominum capite carentium

Margarita Araucana [nomen consulto mutavi, ne illa – si casu Latine sciat – me in ius vocet; re vera habet nomen gentile originis Tartaricae] est mulier-artifex Polona, nota in toto fere orbe terrarum ob sculpturas hominum capite privatorum (quorum, quasi cadaverum sine capitibus ambulantium, exhibitio habebatur inter allia et in hortis publicis Central Park Neoeboraci). Multi dominam M. A. laudant, sed nemo, puto, rogat cur sculpturae eius capitibus careant. At ego (fortasse) responsionem ad hoc rogatum scio.
Conveni enim ante nonnullos annos Vladislaum M., nunc 85 annorum senem, olim autem diurnarium, curatorem musaeorum necnon dissignatorem pellicularum, qui tamen inter amicos notus imprimis est... libidine permagna, qua ductus sescentas mulieres possidebat aut saltem possidere conatus est. In harum numero erat O., hodie satis clara in patria mea histrix, quae tamen ante triginta abhinc annos, cum Vladislaum M. convenit, discipula erat scholae theatralis, nemini nota. Vladislaus autem noster tunc negotio fungebatur directoris musaei artium in urbe Siedlce Poloniae orientalis. Qui puellam hanc in suum musaeum invitavit et ibi, vespertino tempore, postquam porta musaei visitatoribus clausa erat, ludum Venereum cum O., puella minime id recusante, in ipsis aedibus musaei agere coepit. Timentes autem inopinatam visitationem alicuius operariorum, in cellam descenderunt. Hic casu multae sculpturae Araucanae, tunc adhuc capitibus praeditae, iacebant tegumentis involutae, nam mox monstrandae erant in eodem musaeo. Nescientes ubi ipsi iacerent, Vladislaus et O. super sculpturas Araucanas corpora sua posuerunt, ut Venerem ibi vehementer colerent. Eodem actu tamen nonnullas sculpturas destruxerunt, capita scilicet iis avellendo. Deinde, fame corporali amborum placata, magnopere scandalum timebant, ergo... capita avulsa clam abscondiderunt. Ita post nonnullos dies, tempore exhibitionis, sculpturae, nemine prater Vladislaum et O. id sciente, detruncatae, id est sine capitibus, palam monstrabantur, omnibus visitatoribus putantibus... eas capitibus privatas esse voluntate ipsius artificis.

Talis erat origo sculpturarum Araucanarum capite privatarum. Aut saltem ita narrat Vladislaus M., "Casanova" temporis nostri. 

1 komentarz:

  1. Lepida fabula, certe, sed difficile est intellegere quemadmodum cultores Veneris in capitibus statuarum potuerint iacere. Sed quam venustam mutilationem Hermarum!

    OdpowiedzUsuń