piątek, 14 lutego 2014

De papa minime paedicando

Adesse distichon cloaco-Polonicum, imitans alliterativos versus abecedarios Medii Aevi:
W Pizie stoi krzywa wieża / wara w dupę rżnąć papieża!
Quod distichon amicus meus Nicolaus ante circiter undecim abhinc annos reddidit Latine plus minusve ita:
Pisis turrim aestimamus / papam numquam paedicamus.
Et voluit divulgare distichon – ambabus in linguis – in pagina interretiali Circuli Latini Varsoviensis. De versione Latina nulla erat difficultas, sed versio Polona, hem... Erat tunc tempus appropinquantis finis vitae debilissimi papae (hodie beati et mox videlicet sancti catholicorum) Iohannis Pauli II, qui magis apud Polonos valebat quam Deus Pater ipse cum sui Filio (ne dicam de Spiritu Sancto, qui nulla auctoritate apud concives meos gaudet). Ut moderator Circuli, divulgationi distichi recusavi et Nicolao, hoc facto subirato, dixi nos non posse talia divulgare propter verisimilem vehementem reactionem internautarum atque, fortasse, vocationem in ius ob dedecus ecclesiae. Tunc Nicolaus:
- Nos in ius vocandos? Cur, mehercle?
- Propter mentionem paedicationis papae...

- Sed nos minime ad paedicationem papae aliquem adhortamur! Econtra: declaramus nos id numquam facturos, etiam si opportunitas huic rei adfuerit!

5 komentarzy:

  1. "Papam numquam paedicamus." Recte: nam inurbanum esset ullas papas paedicare. Itaque summis viribus vitandum est, ne papam paedicemus. Ne cogitemus quidem de papis paedicandis, cum numquam paedicaturi simus papam.

    OdpowiedzUsuń
  2. Num potest civis coram iudicibus accusari laesae maiestatis ecclesiae? Num etiam saeculo vicesimo primo?

    OdpowiedzUsuń
  3. "Num potest civis coram iudicibus accusari laesae maiestatis ecclesiae?", rogat Nemo Oudeis.
    Officialiter non potest, sed... ultimos annos vitae Iohannis Pauli II admiratio hysterica personae eius apud populum Polonum tanta erat, ne valde miratus tunc essem si aliquem iudices damnassent propter verba spurca in papam dicta. Qua lege?, rogabis. Respondebo verbis procuratoris Staliniani, Andreae Vyshynski: Date mihi hominem, ego inveniam legem [ad eum damnadum aptam].
    Ut dixit eo tempore quidam pater Iesuita (qui ob hoc dictum sacerdotium deponere coactus est), erat nobis, Polonis, Iohannis Paulus II idem ut bos aureus Israelitis.
    Res tamen omnino aliter se habent hodie, tempore revolutionis *genderianae* (quae in patria mea ante tres quattuorve annos demum coepit). Haec revolutio mihi quoque non placet (ut omnes motus hysterici plebis), sed... de hac re fortasse alio tempore.

    OdpowiedzUsuń
  4. Quomodo fit ut plebs tam vehementer commoveatur, ut a parte bovis aurei neque ullo modo paedicandi usque in quasi Babelicam confusionem generum sexuumque suam favorem transtulerit? Quid ex utraque parte petunt, quod nulla in moderatione inveniunt?

    OdpowiedzUsuń
  5. Apud nos aut album aut atrum, tertium non datur. "Medio tutissimus ibis" non est hic dictum populo gratum.

    OdpowiedzUsuń