A
nonnullis iam saeculis Poloni omnino surdi sunt ad differentiam in pronuntiando
sonos 'h' (olim sonorum, hodie insonorum) et 'ch' (semper insonorum). Qua re
fit ut permulti nostrates nesciant quomodo Polonice nomen 'mentula' scribendum
sit – utrum huj an fortasse chuj, nam pronutiatio amborum eadem est
ac desunt huius nominis spurcissimi exempla in litteris maiorum servata.
De
hac re cantatrix praeclara odei Varsoviensis, mulier iam provecta aetate,
rogata, utrum sciliet malit mentulam cum 'ch' aut cum 'h', respondit:
-
Cum 'ch'.
Hoc
responsum mihi valde placuit, nam philologice 'ch' in hac voce re vera adhiberi
debet (quod scimus e.g. investigando rationes scribendi id nomen pan-Slavicum in
aliis linguis Slavicis, quae adhuc alteram pronuntiationem 'ch' et alteram 'h' observant).
Sed cantatrix omnino alia quam ego ratione ducebatur ad scripturam cum 'ch'
praeferendam. Rogata, cur ita sibi voluisset, respondit:
-
Nam cum 'ch' mentula longior est.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz