J.,
iam plus quam decem annos mortuus sinologus praeclarus, qui a multis rerum Sinicarum
peritorum putabatur maximus in toto orbe terrarum peritus artis logicae
philosophorum veterum Sinensium, auctor permultorum librorum ac symbolarum
scientificarum, dixit olim, iam in fine vitae, ad collegam sui (me clam
auscultante):
-
At ego, mi collega, suspicor Sinenses ab alia quadam simia orginem trahere...
Alter
sinologus, S., professor universitarius, me, tunc iuvenem studentem, Pecchini
suadere conatus est ad... quam multas fututiones puellarum Sericarum, nam, cum
ipse uxorem Sinensem haberet, putabat mulieres Sericas *physicaliter* non posse
frui orgasmo.
Tertius
professor sinologiae, M., nunc iam sicut J. mortuus, promotor thesis meae
magistralis (quam numquam ad finem perfeci), aperte Sinenses oderat. De hac re
rogatus, respondere solebat:
-
Num microbiologus amare exspectatur bacteria quae investigat?
Hic
quoque notus est acroasi in Universitate Studiorum Caroliniana (Pragae) habita,
cui titulus: De praestantia cochlearis
Europaei super cochlear Sericum.
Similia
habeo et de philologis nostris classicis, sed... de his fortasse alio quodam tempore.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz