sobota, 15 marca 2014

De colore ungium feminarum (theoria aliquantulum sexistica Vladimiri)

Cauponae "Gustatoriae" olim adfui cum amico me vetustiore, Vladimiro. Qui animam meam advertit in id, quod omnes fere mulieres huic cauponae praesentes (at multae aderant) habebant ungues aut rubro aut caeruleo colore pictas. Quod explanavit, dicens: "Hae, quae aut in statu ovulationis aut prope sunt, caeruleo colore ungues pingunt, nam sciunt se in animo tam biologice pulchras his diebus esse, ne necesse iis sit aliis modis viros ad se illicere. Illae tamen, quae in alio puncto cycli menstrui sunt, cum scilicet concipere non possint, colore rubro, ergo vividissimo, viros in se attrahere conantur, quasi tauromacha tauros hodie muleta rubra, olim autem mappa sanquine madida".

Circumspexi mulieres, quae cauponae aderant, atque inveni mihi maxime placere has cum unguibus caeruleis. Fortasse recte ita docebat Vladimirus?

1 komentarz:

  1. Forsitan feminae unguibus caeruleis praeditae plus sibi confidant quam aliae, quae colorem malint usitatiorem. Nam confidentia et fortitudo animi feruntur amatores vehementius allicere quam ullum corporis oblectamentum.

    OdpowiedzUsuń