"Ne plus ultra"
rupi Calpe manibus Herculi inscriptum significabat nullam esse terram ultra
fretum Gaditanum. Quod falsum esse monstravit Christophorus Columbus necnon
alii huius temporis navigatores Hispani aut Lusitani; inde abhinc in insigni regali
Hispaniae inscriptio "Plus ultra".
Mihi tamen maxime placent
casus "plus ultra" iocose-linguistici. Quorum duos hic citabo:
- De omnibus rebus et de
quibusdam aliis (Ioannis Pici Mirandulae)
- Quisque homo materque
sua (Everybody and his mother, locutio
Americana)
In mentem venit quoque lectio
physices in schola elementaria, ubi professori docenti universum finem habere
discipulus respondet:
- Bene. Sed quid est
ultra hunc finem?
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz