Natus vel nata es Ianuario ineunte, ergo putas fatum
tuum in potestate Capricorni manere? Erras. Initium anni Capricornus tenebat
ante circiter tria milia annorum, sed ab illinc – propter paululum irregularem motum
terrae circa Solem, motum, ut
dicitur, vacillantem – res in caelo
valde mutatae sunt et nunc primis diebus anni Sol spectat non ad Capricornum,
sed ad Sagittarium. Similiter, initium veris olim in signo Arietis fuerat (inde
punctum Arietis, sive aequinoctium
vernale); hodie punctum Arietis in
potestate Piscium remanet. At desinchronizatio constellationum pergit, ergo
post quingentos vel sescentos abhinc novos annos inveniemus punctum Arietis in Aquario.
Ita docet Veronica Śliwa, astronoma, rectrix planetarii
Varsoviensis "Coelum Copernicanum". Ceterum, narrat, Sol in suo cursu
annuo visitat non duodecim sed tredecim constellationes – inter enim 29
Novembris et 17 Decembris currit per regionem Ophiuchi. Cuius rei scientiam
possidebat iam Ptolemaeus. Astrologi tamen tantopere numerum 12 amant, ut
simulent se hanc rem numquam conspexisse. Sicut et ipsam commutationem coeli.
Nos autem, harum rerum scientes, possumus putare omnia
horoscopia hodierna (quae scilicet ad commutationem Zodiaci nullum respectum
habent) nihil veritatis habere (si omnino credendum sit astra aliqua "scientia"
donari).
Infra monstramus tabellam hodiernorum temporum dominationis
constellationum Zodiaci:
·
Capricornus – 20 Ian.-16 Feb.
·
Aquarius – 17 Feb.-11 Mar.
·
Pisces – 12 Mar.-18 Apr.
·
Aries – 19 Apr.-13 Mai.
·
Taurus – 14 Mai.-21 Iun.
·
Gemini – 22 Iun.-20 Iul.
·
Cancer – 21 Iul.-10 Aug.
·
Leo – 11 Aug.-16 Sept.
·
Virgo – 17 Sept.-30 Oct.
·
Libra – 31 Oct.-23 Nov.
·
Scorpio – 24 Nov.-29 Nov.
·
Opiuchus – 29 Nov.-17 Dec.
·
Sagittarius – 18 Dec.-19 Ian.
Modo didici me eodem die natum esse ac collega Itala, quacum iter nuper feci ad conventum quendam academicum; nihil soleo credere astrologis mathematicisque, quae praedicant hominum indoles moresque sideribus natalibus regi, sed illa mirum in modum videtur quasi soror esse gemella vel altera pars mei (nisi quod recusat omnino ne Latine loquatur).
OdpowiedzUsuń