piątek, 27 lutego 2015

De re coquinaria Gallorum (epistula incredibilis)

Hora matutina sexta cum dimidia diei 24 Maii anni 1942 bellator clandestinus Francogallus, ceterum magister linguae Germanae, Daniel Decourdemanche (pseudonymum sibi clandestinum adoptaverat Jacques Decour), ante duos menses apprehensus ac nunc ad poenam capitis damnatus ab occupatoribus Germanis, supplicium in carcere eodem mane perficiendum exspectans scribit ultimam epistulam ad parentes. Cui epistulae, praeter aliis, sunt et talia:
Hos modo praeteritos dies multoties cogitavi de cibis bonis, quos una olim habebamus, donec homo liber fui. Nunc eosdem cibos edituri estis sine me, in praesentia totius familiae – sed nolite, quaeso, propter meam absentiam tristes esse! (...) Memini me una cum Silvain optime cenasse die decimo septimo [cuius mensis – non liquet]. Memini quoque excellentissimae cenae Novi Anni cum Pierre et Renée.
Porro, suadet Decourdemanche parentibus, ut indicem ciborum cauponae "Le 4 pavés du Roi" (sat bonae, ut patet) mitterent parentibus puellae a se amatae; fortasse hi consilium capient illuc cenatum ire. Finit suas litteras verbis:
Res ad escam pertinentes sunt mihi, ut videtis, haud parvi momenti.
Tribus horis postea bellator ac gustator impavidus sclopetando a militibus Theodiscis necatus est. 
Historiam domini Decourdemanche legi in libro Adam Gopnik "The Table Comes First" ("Mensa est maximi momenti").

1 komentarz:

  1. Si Theodiscus fuissem custos, suspicatus essem nuntium abditum esse in verbis coquinariis et nugis culinariis

    OdpowiedzUsuń