PATER OCCISUS EST (ob profe)sionen Fidei Jesu Christi (a) Judaeis
Pācoste
[die Pentecostes?]
Fortasse quis me sapientior inveniet istam historiam in fratrum minorum actis.
Addo quoque ipsam picturam frescam, licet non optime servata sit in pariete, ne dicam de photographemate:
Vidimus nihilominus in ea mandram "barbatorum" vi aggredientium miserum monachum.
Pictura saeculo XVII facta, tempore cum Vengrovia modo e manibus evangelicorum a catholicis magna e parte expugnata est. Erat enim haec urbs maximi momenti protestantibus eo tempore, cum in Polonia structura ecclesiarum non-catholicarum prohiberetur. Vengrovia hominibus Varsovia proficiscentibus prima urbs Lituanica in via erat; in Lituania autem simile prohibitum non valebat. AD 1569 regio Vengroviae a debilitata Lituania Poloniae tradita est, sed etiam porro leges ad fidem spectantes hic liberaliores manserunt. Usque hodie habitant Vengroviae nonnullae familiae evangelicae, originis e.gr. Germanae aut Scoticae. Ceterum maxima pars incolarum Iudaei fuerunt; secundum censum 1931 anni - 61 centesimae. Hi fere omnes gasio mortifero in proxima Treblinka anno 1942 necati sunt; nonnulli latere conabantur in palude prope urbem - etiam in finibus hodierni praedii mei - sed, quoad didici, omnes a Germanis, a biocolytis Polonis adiutis (utrum nolentibus an volentibus, nescio) adiutis, apprehensi sunt. Capti Iudaei usque 1944 sclopetando necabantur in coemeterio Iudaeo Vengroviae.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz