Quid ergo sibi vult id pseudo-Tacitianum "Frisia
non cantat", ex quo "Sudetia non cantat" originem trahat?
De hac re rogavi sodales Gregis Latine Loquentium.
Eduardus ita respondit:
>>Ut videtur, falso haec verba Tacito attributa
sunt neque inveniuntur apud Plinium Secundum neque Suetonium sed fieri potest
ut sit quidam pseudo-Tacitus ex medio aevo oriundus cui libuit tales periodos brevissimas
adhibere. Secundum plerosque fontes dictum integrum est "Frisia non
cantat, Frisia ratiocinatur" hic locorum prope annotationem tricesimam in
symbola Batavice conscripta:
ubi indoles describitur populorum qui ad mare boreale
habitant et res
omnes suas frigida mente perficiuntur. Unde ad nos
deveniat illud
"Frisia bibitur" nescio. Saeculum diuturnum vel
duo sub aequore maris
submersa est haec terra humilis quocirca fortasse e mari
bibi dicitur
vel potius mare ipsum bibit<<.
Hoc modo autem respondit Thomas Coloniensis:
>>"Frisia non cantat" est dictum
incertae originis, non Taciteum, vix antiquum, sed Nova Aetate, ut opinor,
ortum. Ego iam pridem -sed frustra- de eius origine sum perscrutatus interrete,
lexica, compendia varia; nam sum ipse Frisius a patre. Ego libenter (sed male)
canto, Frisia est plena concentuum musicorum. Sed non desunt irrisores, qui
Frisios illudunt tamquam semibarbaros, fatuos, amusos. Qui, ut opinor,
invenerunt hoc dictum. Sunt tres versiones:'
(A) Frisia non cantat.
(B) Frisia non cantat, sed bibit.
(C) Frisia non cantat, sed ratiocinatur.
Quae sunt omnia falsa. Re vera "Frisia et cantat et
bibit et ratiocinatur." (Thomas Ihnken).
Obiter multi homines nesciunt, quod magna pars Frisiae
est sita in Germania. Nam ita
dicit Pseudo-Caesar:
"Frisia est omnis divisa in partes tres, quarum
unam incolunt Batavi (Frisones occidentales), aliam Germani (Frisii
orientales), tertiam iterum Germani, qui Frisii boreales appellantur. Horum
omnium fortissimi sunt Frisii Orientales, (quorum sum pars ego Thomas Ihnken),
propterea quod a cultu atque humanitate longissime absunt.". :-)<<
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz