Labore studiosorum
Polonorum, Batavorum necnon Americanorum inventum esse homines putare discos
compactos sive alia instrumenta quibus informatio teneatur (ut exempli gratia
illud pendrive aut flashdrive, quibus desunt mihi adhuc
apta nomina Latina) esse graviori pondere (physicali, non metaphorico sensu),
cum nuntios maximi momenti portent. Cum autem portent informationem nullam,
expertimentibus participes credant pondus eorum levius esse.
Differentia in aestimando
– exempli gratia inter eiusdem formae pendrive,
modo informationis plenum, modo autem nuntiorum vaccum – esse potest decies
tantum! Id est, "electronice vacuum" pendrive putamus pendere e.gr. 10
grammis, cum "electronice plenum" 100 grammis.
Similis "duplex
ratio pondus aestimandi" applicetur a nobis ad libros, quos aut de
gravioribus (maioris momenti) aut de levioribus (simplicioribus) rebus narrare
putamus.
Investigatio peracta est
a studiosis, ducibus doctrice Iride Schneider, doctore Michaele Parzuchowski, professore
Bogdan Wojciszke, professore Norbert Schwarz necnon doctrice Sander Koole.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz