wtorek, 11 kwietnia 2017

Obsessiones matutinae pomeridianaeque

Interdum sentio omnes circum me mulieres volunt mecum "rem" habere. Ita ex. gr. nuper unoquoque die Martis mane, cum laophoro lineae 131 vectus stationem ferriviariam peto, ut amicam meam novam in suburbio habitantem visitem. Tunc omnes laophoro vehentes feminae videntur mihi in me oculos desiderio plenos infigere. Fortasse in meis oculis vident cupiditatem Veneream atque ab hac, quasi foenum ab igne, accenduntur? Aut fortasse lapsu oculorum laboro.
Cum Johanna convenimus semi-clam, mane, cum pueri eius - duos habet filios - in scholis Varsoviae maneant. Sumus ambo fere senescentes - ego 50, illa 46 a.n. - at in abdito latere debemus ut iuvenes.
Ceterum, Deo preces ago quod nunc, post tot annos, cum muliere "dormio", cuius formam corporalem spectare pura voluptas mihi est. Praeteritorum enim annorum amicas malui in vestibus conspicere, hanc - nudam horis longis intueor ac non satis mihi est.
Latine nescit ac factioni politicae mihi adversae favet, sed quid? Per-pul-chra est! Amo, cum Varsoviam tempore pomeridiano tramine, deinde domum laophoro 131 repeto, digitos meos olfacere voluptatem nostram redolentes.

2 komentarze:

  1. Hahae! Ut plane videtur, Venus tibi nunc favet. Mulieres solent viros concupiscere, quos iam ab aliis mulieribus amantur. Scio rem se ita habere, nam et ipsa sum puella; nequeo tamen rationem causamve huius rei exponere. Accipe tamen, amice, has voluptates laeto animo! Sed etiam te exhortor, ut manus tuas quam citissime laves, ne turba ingens feminarum te opprimat...

    OdpowiedzUsuń
  2. Omnino non lavo digitos - tam dulce fragrant! Ut "unguentum (...) quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque,
    quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant (...) nasum."

    OdpowiedzUsuń