Modo percontatus sum, ut diurnarius de re culinaria interdum scribens, dominam Martham (Marta) Wrzosek - mycologiae peritam ac conditricem Societatis Polonae Mycologorum. Volui generaliter de usu fungorum in culina cum ea disputare, audivi autem et talia, quae auribus cultorum antiquitatis grata esse quoque possunt. Exempli gratia, putat domina Wrzosek mulieres bacchantes se intoxicasse non solo mero, sed sine dubio quoque fungis halucinogenis, nam effectus etiam maximae vinolentiae numquam esse "suum ab alieno non discernere" (ut Pentheus a matre ipsius dilaceratus). At hic immo effectus est intoxicationis muscimolina, muscazonio atque acido ibotenico - quae tres materias adesse fungis amanitaceis, quorum saepissimam in Europa esse amanitam muscariam ("petaso" rubro, albis maculis sparso).
In scriptis Euripidis, aut aliis, qui de bacchantibus scripserint, nihil certe invenimus de usu fungorum, sed - monet domina Wrzosek - servatam esse caelaturam antiquam, ubi Ceres et Proserpina manibus, loco pomorum granati, fungos teneant. Ceterum, Bacchi thyrsus in parte suprema habet nucamentum pini; pinum autem esse arborem, in praesentia cuius amanitae nasci amant.
Insuper, tres supradictas substantias chimicas: i.e. muscimolinam, muscazonium et acidum ibotenicum - efficere quoque maximam libidinem, possunt ergo causam esse effrenatae promiscuitatis bacchantium necnon priapismi satyrorum.
Talia docet mycologa Martha Wrzosek, quacum colloqui per plus quam duas horas maximum mihi erat gaudium.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz