środa, 14 czerwca 2017

Praeter sanctum Antonium...

Heri visitavi ecclesiam Varsoviensem, sat nuper structam, dedicatam beato Ladislao Gielnovensi (AD 1440-1505). Qui, frater ordinis sancti Bernardi, esset tam acritus contra Diabolum praedicator, ut dicatur tempore sermonis habiti ad populum in ecclesia quadam (verisimiliter sanctae Annae, Varsoviae in parte media) congregatum ipso ardore animi in aera raptum esse. Quod picturae nonnullae monstrant, ut haec (animadvertite sandalia, quibus usus esse dicitur etiam tempore hiemis per nivem ambulans):

 

4 komentarze:

  1. Quid est ei nomen Polonicum? Velim enim de eo aliquid plus scire. Idem autem miraculum adscribitur sancto Philippo Nerio et praesertim sancto Josepho a Cupertino.

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Władysław (aut Ładysław) z Gielniowa. In Vicipaedia: https://pl.wikipedia.org/wiki/W%C5%82adys%C5%82aw_z_Gielniowa
      Est Vicipaediae quoque parvula eius nota Theodisce et Italice exarata. Sed ibi de hac levitatione nihil invenies; debeas adire alias fontes Polonas, e.gr.: http://brewiarz.katolik.pl/czytelnia/swieci/09-25a.php3
      aut: http://www.opoka.org.pl/biblioteka/T/TS/swieci/b_wladyslaw.html

      Usuń
    2. Gratias ago tibi! In Polonia ordo beati Ladislai, qui est ordo fratrum minorum, a sancto Bernardino Senensi accipit nomen, non a sancto Bernardo.

      Usuń
    3. Harum rerum peritus non sum. Nos et hos et illos "bernardinos" nuncupamus. Ita saltem puto.

      Usuń