niedziela, 18 czerwca 2017

Octavo die Creationis...

... requievit Deus ex otio diei septimi atque invenit... crapulam, ne nimis ignavi homines remanerent. Et respexit et vidit id sibi bonum esse, licet hominibus horribile.
Octavus hodie dies est mihi non bibendi at caput adhuc paululum dolet, corpus debilissimum manet. Ne masturbari quidem valeam, aliter quam puellula nostra Singapurana, spes Latinitatis, quae de his rebus tam aperte narrat.

7 komentarzy:

  1. Sescenties tibi tam diu resistendi gratulor!

    OdpowiedzUsuń
  2. Cur non auscultas cantum Gregorianum? Qui enim multum me juvit abhinc nonnullos annos dum in angustiis eram. Facile invenitur in YouTube.

    OdpowiedzUsuń
  3. Ut legi potes in meis nuperrimis commentariis, quoque vinum amo - atque etiam volo cupiditatem bibendi ex animo depellere. Spero igitur, amice, fore ut quam nuperrime melius valeas :)

    OdpowiedzUsuń
    Odpowiedzi
    1. Nimis iuvenis es, nondum te Orcus vocat. Sed, certe, cave!

      Usuń