sobota, 30 września 2017

Crines funibus campanarum alligati

In libris parochiae Circensis (vulgo Czersk), quae arx olim celeberrima posita est tribus (a) Varsovia lapidibus ad plagam meridionalem, invenitur Latine scripta nota visitationis episcopi AD 1603 factae:
Ad funes campanarum tam intra quam extra ecclesiam, puellarum crines non alligentur, et si qui alligati fuerint, abscindantur et in ignem conjiciantur.
Valebat tunc, ut patet, mos inter puellas quasi paganicus - paganicum saltem eum Ecclesia esse putabat - sibi hoc ritu "magico" maritum futurum facilius captandum reddere.
Aliquid simile, sit licet sensu largiore (non solum ad magiam Veneream spectans), valet et hodie Lutetiae Parisiorum et in aliis urbibus Europae, ubi iuvenes claustra birotalia (Anglice bike locks) adponunt pontibus, sibi eo facto meliorem Fortunam exoptantes. Senibus talia ornamenta pontium non placent, sed senes semper morosi sunt ac queruntur necque iis spes Venerea nec alia ulla magna restat. Deo gratia non talis senex fio - testibus me iuvenioribus id affirmantibus - ac multo rarius quam ante duos tresve annos nunc infelix rerum lamento. Hodie fortasse claustrum birotale ad pontem Vistulae rivi portabo.

piątek, 29 września 2017

Nimis prope bellum natus

Nimis prope bellum alterum mundanum natus sum, nimis bello hoc oneratus vixi, ut puer, adulescens, adultus.
Memini primae magistrae meae in schola, quae AD 1972 nos pueros puellasque regulas orthographiae linguae Polonicae ita docebat: "Nomina gentium semper prima littera maiuscula scribimus, ut Polonus, Anglus, Russus vel Germanus. Cum ego discipula fui, anno 1945 licebat nobis 'germanus' minuscula scribere, sed per tempus breve tantum".
Memini magistrae meae in Universitate Studiorum Varsovienis, quae AD 1984, cum de sui professore linguae Sanscriticae locuta est, lacrimas profudit - hic enim tempore belli mortuus praemature est (tuberculosi laborabat, quem morbum ante bellum cum successu medebatur dimidiam partem anni in sanatoriis versando, quod tempore belli certe impossibile factumst).
Deinde munus suscepi investigatoris apud Museum Vasintoniense Holocausti, ubi multas res mihi ignotas didici, per vicos Poloniae ambulando ad testes cladum inveniendos.
Ipse meus avus necnon filius eus, frater maior patris mei, in bello hoc occisi sunt - avus a Germanis, patruus ab Ucrainiensibus.

Autumnus ad Vindobanam - M. Zythophili novum carmen

Pratis tempora mitiora agrisque
autumnus dat et arbores colore
mutato incipiunt micare passim,
cum non abstulerint comas procellae.
Noctis frigora sol fugat reuersus,
siccatque arua madentia et peractae
aetatis reuocare uult tepores.

środa, 27 września 2017

Regula 15 dierum

Docet Columella (11, 2, 3): "satis (...) erit per dimidios menses exsequi (...) negotium, quia neque praefestinatum opus nimium immature videri possit ante quindecim dies factum, nec rursus post totidem nimium tarde". 
Certe de agricultura dicit, sed... nonne plerumque in hodiernis negotiis (=business) idem valet? Plerumque, nam cum arma (ut eg. aeronavia insectatoria F-16) emamus, negotia saepe nonnullorum annorum sunt; hi tamen casus iisque similes non sunt multi.
Ceterum, memini aliquem biocolytam dixisse regulam 15 dierum (duarum septimanarum) pertinere ad homicidam captandum - si longius vigilibus publicis eum sequentibus scelerator evadit, saepe omnino ei poenam evadere contingit.     

wtorek, 26 września 2017

Cum televisorium mihi desit...

Ante tres abhinc dies cum cane ambulando dominam cane generis Russell Terrier nomine Mela spatiatam convenimus ac fere statim omnes quattuor amici facti sumus. Unoquoque horum trium dierum eodem diei tempore cum canibus domus nostras ego et mulier relinquimus, nullo de hac re inter nos pacto habito - vi intuitionis tantum ducti, nisi, hahae!, alius cuiusdam animi commotionis.
Est mulier ca. 40 annos nata, perbellae formae, capillis longissimis flavis, facie paululum tristi - tales tamen amo. Putavi me hanc faciem quodam in loco iam vidisse...
Et certe vidi. Hodie nomen sui mihi domina in ambulatione patefecit: Agatha P. Domum reductus in interreti quaesivi, inveni eam histricem haud in terra mea ignotam esse, multisque in pelliculis partes agentem.
Si televisorium mihi domi adesset, statim scirem.

poniedziałek, 25 września 2017

czwartek, 21 września 2017

Solutio rei ultima

A., amica mea Cracoviensis, habet inter amicos sui interretiales quoque Mahmudum, iuvenem praedivitem ac corruptum ("de capsula totus", ut ait Seneca), qui e familia venit phylarchae cuiusdam Arabici. Ei cum questa sit de sui in munere rectore severo molestissimoque, dicens fortasse:
- Iam velim vero ut homo hic mortuus sit!
respondit puer voce 100% seria:
- Quin eum indici terroristarum addis?

Placet, licet cacet (psittacus Zythophili)

Cum placeat uiridi formosus psittacus ala,
cum placeat docili psittacus ore mihi.
– quis lepidum nescit Nasonis carmen amantis? – 
semper ubique uelut cana columba cacat.

De proverbiis nautarum disputatio sodalium GLL

Non est fortasse urbane aliorum verba - nullis a me additis - hic citare, volo tamen hanc scientiam proverbiorum quam maxime propagatum iri: 

Heril a Navarcha Iulio epistula est gregalibus Gregis Latine Loquentium missa:
Iulius Navarchus Eduardo et ceteris qui de nautis navibusque legere non aversantur salutem
Gratias ingentes tibi ago, Eduarde, qui tam diserte de nauticis rebus locutus es, optime eas delineans
Quod dicis <pensa varia doctrina speciali excultis plerumque assignantur> verum est, numquam ad gubernaculum ponam hominem loquacem qui non cymbam, vela mareque inspiciat sed alios quibuscum colloqui soleat! Sed quibus periti nauti sint (in parvis videlicet navibus), omnia diversa facere opus est: unde aliud adagium lingua italica :"Un marinaio è uno che sa fare tutto. Male." (Nauta, quis est? Qui omnia facere potest, male tamen omnia). Cui adagio - a quibus scilicet creato qui terram colent mareque spernunt - respondent nautae: "Chi sta a terra chiacchiera. Chi sta in mare naviga" (Qui domi suae manet, ipse loquitur. Qui in navi adhibetur, navigat". 
De proverbio ex lingua anglica quod reddis, <Si nodum aptum alligare non vales, te oportet quantum plurimum alligare> tibi cosentio, non dissimillimum est meo prolato. Quod primum ex avunculo meo, peritissimo nauta, audivi postquam, me admodum adolescentulo, noctem diemque in alto mansit cymba mea (prima erat mei cymba, et parvissima) quod nec venti quibus dare vela nec petroleum in receptaculo aderant: dixit ille me parvam habere nauticarum rerum peritiam qui receptaculum petrolei non impleveram. 
Illo modo tamen, dum cymba in tranquillo mare nocte aqua sustinetur, postquam intellexi nihil aliud facere poteram quam ventos expectare, nullus metus in me erat et sicut antiqui nautae, Naturae parui, donec lene spirans Favonius me ad portum duxit.
Vale Edoarde, valete sodales omnes.

XVIII d. m. IX AD 2017 Eduardus scripsit:
Eduardus Iulio et legentibus quibus res marinae animum tenent, sal.:
'Totum' rete perlustravi, Iuli, sed rem Anglice conscriptam huic dicto
Italico ad unguem respondenti reperire non valui. Fortasse non
dissimillimum est hoc adagium mihi antea ignotum:
"If you can't tie a knot, tie a lot."
Si nodum aptum alligare non vales, te oportet quantum plurimum alligare.
Aliud ipse excogitavi:
In the navy everyone starts at the top of the bottom.
[In classe omnes ordiuntur summo alveo.]
Hoc est, simul in alveo, stega, et rudentibus operam navare omnes
debent, fortasse in prospecula summo malo principi, in stega tabulas
detegentes, in alveo onera arte et secure recondentes.
Re vera autem, ut in omnibus coeptis nodosis, pensa varia doctrina
speciali excultis plerumque assignantur. Anglice 'rigging monkey' [simia
armamentorum scita] est talis homo, qui propter corpus leve et agile,
valet cito rudentes scandere, veluti schoenobates. Non est terminus
'simia' in nave aliquid despectativum sed tantummodo parvum ideoque
proposito aptum.
Multi alii termini artis nautarum heic inveniri possunt:
http://black-bart.co.uk/html/pirate_glossary.html#A
valete

Eodem die prius Navarcha ad Gregem scripserat:
> Iulius navarchus gregalibus praecipue quibus nauticarum linguas, italica
> excepta, calleant spd
> Adest lingua nauticarum italorum proverbium hoc: "Poca cima poco
> marinaio", quod in Latinum converti potest: "Parum rudentis, parva
> nautae peritia" (hoc tamen si melius reddi possit, quaeso mutate).
> Estne aliis linguis proverbium nauticarum quod illi simile sit?
> Gratias in antecessum pro responsis vestris et curate ut valeatis.


środa, 20 września 2017

Nolite sobrii autocinetum ducere!

Arthurus, diurnarius Polonus legendarius iam provectae aetatis (sed mente, corde & corpore iuvenis: iuvenem amicam habet, birotis per Urbem* una vehuntur), heri, in caupona "Res haud parvi momenti" (vulgo: Nie byle co), dixit mihi ceterisque convivis se solere non solum birotam sed quoque autoraedam** gubernare poculo vini sumpto.
- Birota re vera res periculosa est in hoc conspectu - ait. - Sed automobile? In sella sedes, sis ergo etiam ebrius, non cades.
Deinde pergit sui historiam:
- Ter a biocolytis apprehensus sum aliquantulum, ut ita dicam, intoxicatus. Statim, antequam ipsi rogare inciperent, confessus sum: Ita, domini, bibi!
- Quid?! - rogant vigiles publici stupefacti (nam omnes bibuli guberantores, in re flagranti fere capti, negant se bibisse).
- Ita, bibi. Scitisne cur?
Nesciverunt. Ergo explanavi:
- Sex amicos habui, qui autocinetum ducendo mortui in calamitatibus viariis sunt. Omnes sex potores maximi. Sed eodem momento, cum mortui sunt, omnino sobrii manserunt, nam timebant ebrii gubernare. Quomodo ergo mihi raeda sit gubernanda, nisi aliquid bibam?
----------------------------------------------------------------
* Varsoviam, quae est mihi quod veteribus Roma fuerat.
** Verbis 'autoraeda' aut 'autocinetum' pro Anglico 'car' utor; placet quoque automobile, sed inter Latinistas mirum in modum non accipitur. Certe vehiculum, currus - quoque dicere possumus.

wtorek, 19 września 2017

Aestimatio brevis pelliculae "Febris tuliparum" (Tulip Fever)

Cinema hoc melodramaticum fecit Justin Chadwick, secundum librum dominae Deborah Moggach. Partes principales agunt (re vera) Amstelodamum & Vermeer, id est loca portuensia veteris Amstelodami necnon picturae perpulchrae Vermeerianae (intus domus factae, in aequa mixtione lucis et umbrae). Incredibilis techna (machinatio) amatoria! Bis aut ter in scaenis viariis necnon lectuariis auditur lingua Niderlandica, aliter Anglica.
Mihi maxime placebat scaena "etymologica", in qua pictor rogat sui amatricem:
Pictor: Scisne cur color ultramarinus tot aestimetur?
Puella: Quia color puritatis est?
Pictor: Minime. Pigmentum ad ultramarinam faciendam e terris longissimis advehitur, ergo pretiosissimum est.

piątek, 15 września 2017

Cavete crocodilos!

Crocodilus Taprobanensis necavit iuvenem (25 a. n.) Paulum McClean, diurnarium Britannum, cui munus erat apud ephemeriden "Financial Times". Qui Paulus in quodam loco maritimo insulae Ceylon - ubi cum amicis arti per undas patinandi (=surfing) studebat - ad rem necessariam perficiendam silvam petivit ac postea manus lavare conatus est in rivulo loci, qui ab huius regionis incolis nuncupatur Lacus Crocodilorum. Cuius rei miserrimus Paulus verisimiliter insciens fuit.
Cadaver demum post fere 20 horas urinatores in fundo rivi a bestia "sepultum" invenerunt.

wtorek, 12 września 2017

Viagra more Arabico

Phylarchus Zayed, primus praeses Confoederationis Phylarchiarum Arabicarum (UAE), ad vires masculinas nutriendas solebat cotidie mane ientaculo sumere poculum lactis camelarum ac laminam dactylis plenam. 22 liberos habuit.

Fere anthropophagia

Oxana, domina praedii Niemiroviensis, ubi modo nonnullos dies morabar, suadet ne porro carnem suillam edam, nam - docet - sus homini simillimum genotypum (DNA) habet. Ita porcinam edendo quasi hominem edimus, fu! Potius, suadet, bovina aut optimo in casu caro avium est nobis petenda.
Re vera, me senescente, gravius graviusque patior carnem suillam maxime adiposam, ut colepium vel camba (Theodisce: Schweinshaxe), quem cibum olim, cum brasica aceto condita coctaque in mensa positum, inter delicias habebam. Fortasse tempus est leviores carnes petere, etiam copia carnis minore solito frui. Non porro iuvenis es, Stanislae!  

poniedziałek, 11 września 2017

Diabolus Sinensis

Tarvisii (Treviso) in urbe Italorum pedibus Alpium insita per vias olim diu vagabar, tramen Tergestinum (Triest) expectans. Subito, in quodam angiportu, obivi familiam - patrem, matrem filiumque - inter sese Mandarinice de qualibet re loquentem. Tunc, me advenientem intuitus, sine ullis ambagibus pater Ser rogavit (Sinice):
- Scisne viam in stationem ferriviatiam ducentem?
Respondi:
- Scio. Illuc. (Zhidao. Dao nar.)
manu directionem monstrans.
Sine ullo verbo gratiarum monstratam directionem consecuti sunt.  

Dialogus e somnio

X.: Qui agis, mi domine?
Y.: Ipsatione fruor.
X.: Cur?
Y.: Ad tempus consumendum.

Messis fungorum

Ecce ego heri cum fungis nomine Linnaeano "macrolepiota procera". Quas macrolepiotas in pratis collegi prope finem Albarutheniae (Belorussiae), in vico Niemirów ("Inimicitianum", nomen vero mirum). Ex his cibum facimus frictum eodem fere modo ut Wienerschnitzel (assatura Vindobonensis?), farina ovisque additis. Tales frictos fungos interdum porro aceto condimus - deliciae palato Luculli dignae!
Hic autem canis mea nomine Mania. In mensa fungi sedent nondum cocti - praeter macrolepiotas, "suilli lutei", sive, lingua mea patria, maślaki (fungi butyrei), qui fungus communis plebeiusque putatur (ubique silvis adest). Econtra, macrolepiota fungus nobilis habetur, sed non ab omnibus - ruricolae in nonnullis regionibus, ut ipsi Niemirovienses, eos non colligunt, fortasse timent, fortasse ut rem intangibilem (taboo) tractant.
 

czwartek, 7 września 2017

Libido mulierum finem nescit

Docet Proudhon feminas Aegyptias stuprum quarere etiam cum crocodilis ("De la celebration du dimanche", 1850).
Id legi in libro collegi mei Iohannis (Jan) Gondowicz, c.t. "Zoologia imaginaria". Qui Iohannes varia incredibilia quaerere solet.