Heril a Navarcha Iulio epistula est gregalibus Gregis Latine Loquentium
missa:
Iulius Navarchus Eduardo et ceteris qui de nautis navibusque legere non
aversantur salutem
Gratias ingentes tibi ago, Eduarde, qui tam diserte de nauticis rebus
locutus es, optime eas delineans
Quod dicis <pensa varia doctrina speciali excultis plerumque
assignantur> verum est, numquam ad gubernaculum ponam hominem loquacem
qui non cymbam, vela mareque inspiciat sed alios quibuscum colloqui soleat! Sed
quibus periti nauti sint (in parvis videlicet navibus), omnia diversa facere opus
est: unde aliud adagium lingua italica :"Un marinaio è uno che sa fare
tutto. Male." (Nauta, quis est? Qui omnia facere potest, male tamen
omnia). Cui adagio - a quibus scilicet creato qui terram colent mareque
spernunt - respondent nautae: "Chi sta a terra chiacchiera. Chi sta in
mare naviga" (Qui domi suae manet, ipse loquitur. Qui in navi adhibetur,
navigat".
De proverbio ex lingua anglica quod reddis, <Si nodum aptum
alligare non vales, te oportet quantum plurimum alligare> tibi cosentio,
non dissimillimum est meo prolato. Quod primum ex avunculo meo, peritissimo
nauta, audivi postquam, me admodum adolescentulo, noctem diemque in alto mansit
cymba mea (prima erat mei cymba, et parvissima) quod nec venti quibus dare vela
nec petroleum in receptaculo aderant: dixit ille me parvam habere nauticarum
rerum peritiam qui receptaculum petrolei non impleveram.
Illo modo tamen, dum cymba in tranquillo mare nocte aqua sustinetur,
postquam intellexi nihil aliud facere poteram quam ventos expectare, nullus metus
in me erat et sicut antiqui nautae, Naturae parui, donec lene spirans Favonius
me ad portum duxit.
Vale Edoarde, valete sodales omnes.
XVIII d. m. IX AD 2017 Eduardus scripsit:
Eduardus Iulio et legentibus quibus res marinae animum tenent, sal.:
'Totum' rete perlustravi, Iuli, sed rem Anglice conscriptam huic dicto
Italico ad unguem respondenti reperire non valui. Fortasse non
dissimillimum est hoc adagium mihi antea ignotum:
"If you can't tie a knot, tie a lot."
Si nodum aptum alligare non vales, te oportet quantum plurimum alligare.
Aliud ipse excogitavi:
In the navy everyone starts at the top of the bottom.
[In classe omnes ordiuntur summo alveo.]
Hoc est, simul in alveo, stega, et rudentibus operam navare omnes
debent, fortasse in prospecula summo malo principi, in stega tabulas
detegentes, in alveo onera arte et secure recondentes.
Re vera autem, ut in omnibus coeptis nodosis, pensa varia doctrina
speciali excultis plerumque assignantur. Anglice 'rigging monkey' [simia
armamentorum scita] est talis homo, qui propter corpus leve et agile,
valet cito rudentes scandere, veluti schoenobates. Non est terminus
'simia' in nave aliquid despectativum sed tantummodo parvum ideoque
proposito aptum.
Multi alii termini artis nautarum heic inveniri possunt:http://black-bart.co.uk/html/pirate_glossary.html#A

valete
Eodem die prius Navarcha ad Gregem scripserat:
> Iulius navarchus gregalibus praecipue quibus nauticarum linguas, italica
> excepta, calleant spd
> Adest lingua nauticarum italorum proverbium hoc: "Poca cima poco
> marinaio", quod in Latinum converti potest: "Parum rudentis, parva
> nautae peritia" (hoc tamen si melius reddi possit, quaeso mutate).
> Estne aliis linguis proverbium nauticarum quod illi simile sit?
> Gratias in antecessum pro responsis vestris et curate ut valeatis.

Brak komentarzy:
Prześlij komentarz