In libris parochiae Circensis (vulgo Czersk), quae arx olim celeberrima posita est tribus (a) Varsovia lapidibus ad plagam meridionalem, invenitur Latine scripta nota visitationis episcopi AD 1603 factae:
Ad funes campanarum tam intra quam extra ecclesiam, puellarum crines non
alligentur, et si qui alligati fuerint, abscindantur et in ignem conjiciantur.
Valebat tunc, ut patet, mos inter puellas quasi paganicus - paganicum saltem eum Ecclesia esse putabat - sibi hoc ritu "magico" maritum futurum facilius captandum reddere.
Aliquid simile, sit licet sensu largiore (non solum ad magiam Veneream spectans), valet et hodie Lutetiae Parisiorum et in aliis urbibus Europae, ubi iuvenes claustra birotalia (Anglice bike locks) adponunt pontibus, sibi eo facto meliorem Fortunam exoptantes. Senibus talia ornamenta pontium non placent, sed senes semper morosi sunt ac queruntur necque iis spes Venerea nec alia ulla magna restat. Deo gratia non talis senex fio - testibus me iuvenioribus id affirmantibus - ac multo rarius quam ante duos tresve annos nunc infelix rerum lamento. Hodie fortasse claustrum birotale ad pontem Vistulae rivi portabo.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz