wtorek, 29 maja 2012

De culicibus repellendis aut... invitandis


Si de Carolina loquimur, commemorandus certe hic est maritus olim eius Sueticus, nomine Mats, quem nonnullies conveni cum ambo Poloniam visitarent. Qui vir narravit mihi varias res incredibiles, inter quas memini modum quo gens arctica Saami se protegant contra culices. Nos enim omnes variis substantiis chimicis adhibitis conamur culices similiaque iis insecta a se repellere, dum Saami econtra... omnino nudati invitant culices ut corpora sua mordeant! Credunt enim magno numero culicum sanguine unius hominis iam pleno, alios eundem hominem iam non adgressuros. Ita postquam a mille culicum morsus es, sperare potes id finem fore mordendi atque omnino ab his insectis intactus stare movereque porro possis.
Hanc methodum tamen adhibere conatus est ipse Mats cum collega sui, sed frustra: valde “vulnerati” auxilium medicorum quaerere debuerunt.

poniedziałek, 28 maja 2012

De differentia quadam inter Suetos et Polonos


Carolina, quae decem annos in Suetia habitabat, dicit Holmiae (Stockholm) aeque ut Varsoviae difficile esse latrinam publicam media in urbe invenire, attamen non vides ibi mares sub arbore aut sub parietibus aedium clam aut aperte fere mingentes. Varsoviae autem aspectum talium virorum habes satis saepe. Differentia haec causam – secundum Carolinam - habet in alia humanitate (protestantium) Suetorum aliaque (catholicorum) Polonorum.

niedziela, 27 maja 2012

De cadaveribus aquā conservandis

Insolito modo conservare olim (=usque annos sexagenarios praeteriti saeculi, nisi etiam postea) solebant biocolytae Varsovienses cadavera hominum, quibus aquis Vistulae submergi ac animam eo modo efflare acciderit (qui homines erant imprimis natatores infelices aut suicidae de pontibus se proicientes) die Saturni post alteram horam pomeridianam aut toto die Solis. His enim diebus finis septimanae inter biocolytos necroscopus nullus munere suo fungebatur, qui cadaver investigaret, neque frigidarium, quod cadavera hominum continere posset. Rebus ita stantibus biocolytae amnici (qui sc. cymbis flumen Vistulam circumnavigabant) relinquere cadaver in aquis amnis solebant usque... diem Lunae mane, cum necroscopus munus suum denuo susciperet. Ne abductum interea sit cadaver fluctibus amnis, fune alligabant biocolytae crus miseri natatoris aut suicidae ad cymbam, quae in aqua tenebatur in portu parvo speciali vigilum amnicorum in ripa orientali Vistulae posito.
Hanc fabulam narravit arte photographicae peritus (seu potius relator photographicus) Alexander Jałosiński, qui modo 50. anniversarium laboris sui photographici celabravit. Ephemeris "Gazeta Wyborcza" photographema talis cadaveris in fluctibus ad cymbam alligati divulgavit – nullo tamen modo potui hanc imaginem per interrete invenire.

środa, 23 maja 2012

De Deo fallendo

Cum de conaminibus Iudaeorum narramus prohibitiones religiosas suas circumeundi, memorandus certe est hic quoque puer Sabbatarius, sive Yiddice: shabbos goy. Pueri hi semper iuvenes Christiani erant (fortasse adhuc sunt?), qui pro Iudaeis die Sabbati facerent omnia ipsis religione prohibita. Ita imprimis puer Sabbatarius adhibebatur ad furnum calefaciendum et lampades incendendas (die Sabbati non licet enim Iudaeis frui igne, hodie ergo quoque electricitate). Audivi a collega, qui Israeliam nonnullies visitaverat, adhuc pueros Sabbatarios adhiberi in quibusdam deversoriis.
Sed in simile phaenomenon – conamen scilicet Deum fallendi – incidi quoque in orbe musulmanico, nempe in Bosnia. Cuius terrae gentem Slavicam, sicut horum vicinos Chrisitanos: Serbos et Croatos, maxime iuvat temetum e prunis factum bibere, licet Corani Liber prohibeat potionem alcoholis. Rebus ita stantibus musulmani Bosnienses tali modo id dilemma solvunt:
1) Credunt Deum (Allah) omnia conspicere posse praeter quod sub tecto agatur; ergo sub tecto (domus) bibere impune licet;
2) Difficultas tamen est in eo quod in vicis Bosniae plerumque temetum prunosum minime domi tenetur sed in casula speciali huic rei exstructa in horto; temetum debet ergo in domum sub Iove portari at tunc, tecto carente, Deus omnia videt. Decreverunt ergo musulmani Bosniaci sub oculo Dei imitari... se equos esse: ephippium in humeris tenentes domum relinquunt casulam (temeto plenam) petentes ac deinde rursus domum lagoenam (lagoenas?) temeti e prunis facti portantes. Deus putet equum, non hominem, id iter fecisse.

De navi die Sabbati impeccata


Navis transatlantica “Polonia” annis 1938-39 portare solebat Constantiā (Dacoromanorum) Ioppam (hodierna Iafa, suburbium urbis capitalis Israelis, Tel-Aviv) Iudaeos plerumque Polonos in Palaestinam migrantes. Difficultas tamen erat die Sabbati (a vespere diei Veneris usque vesperum Saturni), cum Iudaeis religiosis minime liceret extra domum Iudaicum manere. Sed mox solutio huius rei inventa est: unoquoque die Veneris peregrinatores Iudaei emere a capitaneo (=praefecto navis) solebant navem “Poloniam” pretio decem assium (sive grossorum Polonorum), id est symbolico vilissimo pretio, ac postero die, ritu Sabbati usque finem iure peracto, capitaneus iisdem decem assibus navem suam a Iudaeis redimebat. Ita tempore ritus Sabbati “Polonia” pro forma navis Iudaea manebat, minime ergo ea vehentes peregrinatores Iudaei in religionem suam peccaverunt.

wtorek, 22 maja 2012

De mortuo vico Alba

 Duce domino Michaele adorti sumus parietinas duarum domorum agricolarum vici hodie mortui, cui olim nomen erat Alba (Biała). Hodie ne vestigia quidem – nisi certe hae duae parietinae - huius vici restant. Talis erat sors multorum vicorum huius regionis, postquam anno 1959 a magistratibus decretum sit hortos nationales silvae Kampinosiae hic conditum iri. Silva ab oppido Kampinos nomen ducit (quod oppidum etymone claro caret – in vetustissimis autem scriptis, i.e. saeculi XIII et XIV, nomen eius Latine ut Urbs Alba memorabatur). Tunc coeperunt magistratus agros domosque ab agricolis emere, ipsos adhortantes, ut in alias Poloniae partes migrarent. Tali modo e triginta milibus (30.000) villarum rusticarum hodie intra limites hortorum nationalium Kampinensium remanent circiter sola tria milia (3.000) – omnes ceteras domos agrosque paulatim devoravit silva.
Parietinas has in densa silva latentes cum adoriremus, dolenter recordatus sum locos ab homine relictos saepissime in suam possessionem urticam tenere. Quae herba acriter pedes meos nudatos momordit, nam sandalia (=soleas) iis tantum hodie mane indueram.
Quod phaenomenon – i.e. urticam circa ruinas domorum crescere – in multis aliis iam locis compereram, ut e.g. in Montibus Vescadibus (Bieszczady) sive ei proximo Vescido Humili (Beskid Niski), unde anno 1946 incolae Rutheni vi expulsi sunt, aut in Montibus Noctuis (Góry Sowie), unde anno 1945 Germani.

niedziela, 20 maja 2012

Vox tertia, media, quam rarissime audimus

Agnes (disciplinae iogicae perita, de qua scripsi iam 7 Maii in articulo "De investigatione halitus") docet hominem tres voces internales possidere: duas cotidianas et unam 'sollemnem' (subtilem/intimam). Cotidianae sunt vox positiva et negativa, quae ambo fallaces saepe se esse praebeant – e.g. vox negativa dicit: "Hoc perficere nequibis!", cui statim respondeat vox positiva: "Re vera, hoc perficere nullo modo valebis!" Adesse tamen unicuique hominum vocem tertiam, neutralem, quae res videat quales re vera sunt. Pro dolor, haec vox rarissime a nobis auditur, plerumque inopinate, in statu quodam insolito mentis. Iogini (=disciplinae iogicae asseclae) credunt se posse saepius quam alii hanc vocem subtilem audire gratiā exercitationum corporis ac psyches.

sobota, 19 maja 2012

De scientia caeli localis

Ruri – viginti tantum chiliometris a Varsovia - a hesterno die maneo, in deversorio quodam quasi-rustico (Anglice: B&B) in margine silvae Kampinosiae posito. Heri totum diem habuimus sine ulla nube in caelo, quod in patria mea rarissime accidit. Hodie mane, primis nubibus super horizontem conspectis, herum (dominum Michaelem) rogavi:
Ego: Credisne pluviam hodie a nobis subeundam?
Dominus Michael: Unde id scirem?
Ego: Putavi te scire caelum tibi indigenum!

piątek, 18 maja 2012

Urbanitas inopinata

Cauponam "Gustatoriam" (Przekąski, zakąski) Viae Regiae turba potatorum (in numero quorum et ego) cotidie fere vespere visitat. Uno die directe iuxta mensam (ubi potiones escave mandantur) stabam (nam in hac caupona stando tantum bibitur ac manducatur) vinum album lentissime e poculo ducens, dum post me (scilicet, a meo tergo) par iuvenum minus fortunatorum non facile (propter distantiam a mensa) potuerunt res sibi optatas mandare. Decreverunt ergo me intercessorem in hac re esse:
- Potesne, domine – rogavit rubricapilla puella sat pulchra - pro nobis mandare duo pocula vodkae?  
Certe assensus sum. Sed deinde idem, iterum, idem, iterum. Iam non bene me in hoc munere sentiebam, cum illa:
- Et nunc, domine, mandabis nobis duo vodkae pocula, bene? Non, exspecta, fortasse quattuor. Et aringum... aut fortasse lucanicam. Non, et aringum et lucanicam. Ac denuo duo pocula vodkae. Et unum (poculum) vini albi.
Ego, paene furibundus, quod optabant, mandavi, sed pocula vodkae ac vini iis tradens, commentatus sum, voce fortasse aliquantulum malitiā plena:
- Dicunt homines sapientes duo genera alcoholis una in cena melius non miscenda...
Tunc angela illa rufa:
- Sed ego minime misceo. Hoc vinum tibi emi.

czwartek, 17 maja 2012

De nuptiis parentium denuo habendis

Maxime placet mihi fabula haec Carolinae de quadam autopsychotherapia, idonea iis, qui aliqua e parte difficultatibus psychicis laborent propter veteres rixas divortiaque sui parentium (ergo nobis fere omnibus). Sensus huius autotherapiae in eo sit, ut patiens sibi animo fingat suos parentes denuo esse iuvenes, felices, se invicem amantes, eodem modo quasi res praeteritas (in sua tantum scilicet memoria) mutans reparansve, fortasse se ipsum eodem factu fallens, sed... bonum effectum petendo. Imaginatio ipsa visualis talium (=iuvenum, felicium) parentium valde hic prosit.
Re a Carolina (rerum cosmopolitanorum sive totius mundi puella valde perita) auscultata, cotidie vespere coepi matrem meam (nunc 84 annum vitae agentem) necnon patrem (sedecim fere annos iam mortuum) denuo mihi mente comprehendere quasi iuvenes tempore sui nuptiarum. Ne longam vitam felicem secum una re vera habuerunt, nam me puero trium annos nato iam divorti essent. Numquam ego eos felices una vidi, saltem talis rei non memini. In memoria altissima teneo imaginem eorum in eodem lectulo iacentium, in pristina nostra domo viae Populosae (Ludna); hoc vidi semel, cum trium annorum puer noctu inopinate quadam re (somnio malo?) excitatus essem et e meo in parentium cubiculum transcurrissem. Non puto ambos multo feliciore vita postea (i.e. post divortium) fructos esse, sed de hac re nemo nisi ipsi debeat iudicare.
Cotidie vespero ergo quasi particeps sum cenae nuptialis meorum parentium. Ad eos cotidie vespero propino: "Vivat Theresa, vivat Stanislaus! Vivat maritus, vivat nympha! Utinam semper felicissima vita fruantur!" Fortasse deus quidam me audiet tempusque praeteritum mutabit? Sed potest quis, etiam deus, res praeteritas mutare?
Tam solitariam ut ipsorum vitam ago. Nihilominus, ut ipsi, in hac vita felix esse conor. Valete, parentes mei dilecti! Vale pater in caelo, valeas et tu, mater in cubiculo trans parietem nunc dormiens!

wtorek, 15 maja 2012

Locutio ebria

Ante nonnullos dies particeps eram cenae sub Iove in vico quodam provinciae Lublinensis. Bibimus multa vina cerevisiasque, fumabamus copiose cannabim Indicam. Rebus ita stantibus de variis disputabamus, inter quae etiam progressus technologiae rocheticae tempore Tertii Imperii (Nazistarum). Tunc ego, ebrius, dixi:
- Si Hitler e bello victorem discessiset, nos iam in Marte aliisque planetis colonos haberemus!
Aliquis rogavit:
- Nos?
Cui ego, haesitabundus:
- Fortasse non nos, Poloni, nam certe mortui omnes essemus. Sed... genus humanum.

sobota, 12 maja 2012

Nimis Onanem coluit


Puer 16 annos natus in Brasiliano oppido Rubiataba mortuus est, cum quadragies et bis (42x) eadem nocte masturbatus esset. Collegae miseri pueri nuntiant eum permultas pelliculas pornographicas cotidie spectasse.

piątek, 11 maja 2012

Columbum navigationis imperitum?

Christophorum Columbum, textorem Genuensem necnon Americae "inventorem", non multa nisi nil prorsus de arte navigandi scisse, cum viam alteram (=occidentalem) ad Indos quarebat, docet scriptor Manuel Rosa, cuius liber "Columbus. Historia ignota" Polonice redditus in tabernis librariis modo divulgatus est. Putaret Columbus, exempli gratia, a se repertam insulam Cubam positam esse in 42. gradu latitudinis borealis (dum re vera iacet illa inter 19. et 23. gradum). Rebus ita stantibus Columbum reditum in Europam omnino invenisse miraculum est. Si certe Rosa veritatem dicit – de hac re ego non valeo iudicare.

poniedziałek, 7 maja 2012

De investigatione halitus

Agnes, disciplinae iogicae perita, suasit mihi cotidie mane exercitationem halitus perficere: per nares scilicet aerem quam validissime inhalare ut sciam, utrum laeva aut dextra nare aer facilius corpus meum intret. Si per laevam, diem melius debere deditum iri otio ac requieti, laeva naris enim pro laeva hemisphaera cerebri stat, quae inscientem partem intellectus regit. Si autem per dextram, tempus est res agendi.
A tribus ergo diebus cotidie mane exercitationem halitus facio, semper inveniens diem fore otii.