Agnes (disciplinae iogicae perita, de qua scripsi iam 7 Maii in articulo "De investigatione halitus") docet hominem tres voces internales possidere: duas cotidianas et unam 'sollemnem' (subtilem/intimam). Cotidianae sunt vox positiva et negativa, quae ambo fallaces saepe se esse praebeant – e.g. vox negativa dicit: "Hoc perficere nequibis!", cui statim respondeat vox positiva: "Re vera, hoc perficere nullo modo valebis!" Adesse tamen unicuique hominum vocem tertiam, neutralem, quae res videat quales re vera sunt. Pro dolor, haec vox rarissime a nobis auditur, plerumque inopinate, in statu quodam insolito mentis. Iogini (=disciplinae iogicae asseclae) credunt se posse saepius quam alii hanc vocem subtilem audire gratiā exercitationum corporis ac psyches.
Nescio an velim tertiam, vel etiam primam alteramve, vocem audire; nam voces intus ortas audiunt homines insani et furentes, ac quo plures voces audiunt, eo magis mente furere videntur. Qui conantur strenuis corporis et animi exercitationibus plures voces audire, ii videntur velle insanire.
OdpowiedzUsuń