Si de
Carolina loquimur, commemorandus certe hic est maritus olim eius Sueticus,
nomine Mats, quem nonnullies conveni cum ambo Poloniam visitarent. Qui vir narravit
mihi varias res incredibiles, inter quas memini modum quo gens arctica Saami se
protegant contra culices. Nos enim omnes variis substantiis chimicis adhibitis
conamur culices similiaque iis insecta a se repellere, dum Saami econtra... omnino
nudati invitant culices ut corpora sua mordeant! Credunt enim magno numero
culicum sanguine unius hominis iam pleno, alios eundem hominem iam non
adgressuros. Ita postquam a mille culicum morsus es, sperare potes id finem
fore mordendi atque omnino ab his insectis intactus stare movereque porro possis.
Hanc
methodum tamen adhibere conatus est ipse Mats cum collega sui, sed frustra:
valde “vulnerati” auxilium medicorum quaerere debuerunt.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz