aliquantulum reformatus, nam modicum usum imaginum permittit
wtorek, 22 maja 2012
De mortuo vico Alba
Duce domino Michaele adorti sumus parietinas duarum domorum agricolarum vici hodie mortui, cui olim nomen erat Alba (Biała). Hodie ne vestigia quidem – nisi certe hae duae parietinae - huius vici restant. Talis erat sors multorum vicorum huius regionis, postquam anno 1959 a magistratibus decretum sit hortos nationales silvae Kampinosiae hic conditum iri. Silva ab oppido Kampinos nomen ducit (quod oppidum etymone claro caret – in vetustissimis autem scriptis, i.e. saeculi XIII et XIV, nomen eius Latine ut Urbs Alba memorabatur). Tunc coeperunt magistratus agros domosque ab agricolis emere, ipsos adhortantes, ut in alias Poloniae partes migrarent. Tali modo e triginta milibus (30.000) villarum rusticarum hodie intra limites hortorum nationalium Kampinensium remanent circiter sola tria milia (3.000) – omnes ceteras domos agrosque paulatim devoravit silva.
Parietinas has in densa silva latentes cum adoriremus, dolenter recordatus sum locos ab homine relictos saepissime in suam possessionem urticam tenere. Quae herba acriter pedes meos nudatos momordit, nam sandalia (=soleas) iis tantum hodie mane indueram.
Quod phaenomenon – i.e. urticam circa ruinas domorum crescere – in multis aliis iam locis compereram, ut e.g. in Montibus Vescadibus (Bieszczady) sive ei proximo Vescido Humili (Beskid Niski), unde anno 1946 incolae Rutheni vi expulsi sunt, aut in Montibus Noctuis (Góry Sowie), unde anno 1945 Germani.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz