Carolina, quae
decem annos in Suetia habitabat, dicit Holmiae (Stockholm) aeque ut Varsoviae difficile esse latrinam publicam media
in urbe invenire, attamen non vides ibi mares sub arbore aut sub parietibus
aedium clam aut aperte fere mingentes. Varsoviae autem aspectum talium virorum habes
satis saepe. Differentia haec causam – secundum Carolinam - habet in alia humanitate
(protestantium) Suetorum aliaque (catholicorum) Polonorum.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz