Bovinam Strogonovianam parando maximi momenti esse eam
in statu bene refrigerato (congelato) secare – eo modo facilius frustula satis
longa et simul tenua obtinentur. Deinde necesse est, ut caro, antequam
coquitur, regeletur, nam aliter nimis aquosa fiet.
Quae duo pericula ignoravi heri primum in vita mea
bovinam more Strogonoviano faciens. Sed comedi cibum nihilominus. Sapivit.
Nudius autem tertius cymbā in rivulo quodam prope
Varsoviam navigando in aquam subito proiectus sum (cymbā in lapide quodam inopinate
haerente). Sed vivus e periculo evasi, ut ipse, lector care, conicere potes.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz