Autumnus est tempus, cum nostrates mei (in numero quorum
et ego) corbes manu tenentes libenter silvas petunt, ut boletos sive fungos
edules in gramine latentes colligant. Hos deinde aut siccamus et postea ex eis totius
anni temporibus gustatu optimos sorbitiones boletinos facimus, aut aceto
condimus, aut sive coctos seu frictos statim comedimus.
Tuberibus sub boreali caelo nostro absentibus, maxime
boleti "nobiles" petuntur - praesertim Boletus edulis, qui lingua nostra 'prawdziwek', id est '(fungus)
verus' nuncupatur – ceteris plerumque spretis*, ut est ex. gr. Suillus luteus – horum cornucopia
habetur prope domum meam rusticanam et mihi quidem hic fungus valde sapit, sed maxime
molestus videtur parationis causa, nam putamen capitis omnis singuli fungi cautissime
est evellendum.
Optimum omnium gustatu puto autem Lepiotam proceram, quae in butyro cum farina fricta gustatum
redolet copadii Vindobonensis (Wienerschnitzel).
Multi tamen a lepiotis gustandis adhorrent, nam aliquantulum similis visu hic
fungus est Amanitae phalloidi, quae
venenum letale continet.
* Spretum fungorum "plebeiorum" monstrat etiam
phaenomenon linguisticum, quod valet inter gentem silvanam Curpiorum (qui in
fine Borussiae degunt): de boletis "nobilibus" enim cum loquantur, utuntur praenomine 'hi' (quod praenomen ad homines masculini generis denotandos usurpatur), de suillis autem luteis dicendo adhibent
praenomen 'hae/haec' (quo mulieres, bestiae resque ceterae vocantur).
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz