wtorek, 10 września 2013

De praecognitione ingeniosa imperitorum

Interdum fit ut homines omnino imperiti scientiarum (in hoc casu: disciplinae astronomicae) praevideant phaenomena, quae postea demum a studiosis confirmantur.
Ita poeta et scriptor US-Americanus XIX saeculi Edgard Allan Poe 70 annis ante Einsteinum posuit principia theorematis Magnae Displosionis. Id fecit cogitans de paradoxo Olbersiano, noto quoque nomine 'paradoxi caeli obscuri'. Heinrich Olbers enim posuit rogationem: cur – si universus infinitus est (ut tunc putabatur) – caelum noctu intuendo videmus imprimis loca obscura, cum theoretice in unoquoque caeli puncto conspici debeant astra? Poe ut primus responsum rectum huic paradoxo dedit: non conspicimus lucem harum stellarum, nam nondum ad terram ei (i.e. huic luci) pervenire contigit. Unde patet et astra et universum initium habuisse et minime res aetarnas esse (aeternitas enim praebuisset satis temporis, ut lux etiam remotissimarum stellarum ad nos perveniret).
Hoc modo E.A. Poe ut primus descripsit systema, quod postea a studiosis nuncupatum est Displosio Magna (Anglice: Big Bang), licet ipse hoc nomine non usus sit.
Aliud "praecognitione conspectorum" theorematum cosmicorum attinet ad duas lunas Terrae – studiosi primum hanc theoriam proposuerunt demum ante abhinc duos annos; ante autem nonaginta annos similem rationem praebuit homo quidam astronomiae minime peritus. Sed ad rem:
Ab annis septuagenariis praeteriti saeculi praevalens theorema originis Lunae docet eam esse effectum collisionis inter Terram (tunc planetam iuvenem, aetate tantum 34 milionum annorum) et decies ea minorem stellam errantem, nuncupatam a scientistis nomine Thea, a tytanide mythorum Graecorum, quae fuit mater Selenis, deae Lunariae. Thea – ictu vere suicidiario - illiserit in Terram et tota tunc in pulverem mutata est. Cuius pulveris – aliquo pulvere ipsius Terrae ei addicto - circiter duae centesimae partes formaverint anulum materiae circum terram volventem. Huius deinde materiae circiter dimidia pars glomerata sit in Lunam hodiernam.
Mense autem Augusto a. 2011 in symbola in actis "Science" divulgata nonnulli studiosi modificationem huius theoriae proposuerunt, docentes collisionem Terrae et Theae produxisse non unam, sed duas lunas, altera diametro ter minore et pondere tantum 4% prioris. Ambae lunae se invicem circumcurrebant (simul cum ambarum assiduo volatu circum Terram), usque temporis momentum post nonnullos miliones annorum, cum ambae in se illiserint, ex quo infortunio "viva" evasit tantum maior lunarum, i.e. nostra Luna hodierna. Usque nunc hoc theorema nondum putatur certissima, licet optime omnium explicet incongruitatem amborum hemisphaeriorum satellitis nostri (nam unum hemisphaeriorum fuerit – secundum hanc cogitandi rationem – scaena collisionis, cuius indicia usque hodie ipsa portet).
Sed fere eandem fabulam annos vicenarios vicesimi saeculi scripsit – in suo libro "Narrationes Belzebubis ad usum nepotis " - Georgi Ivanowič Gurdieff (1872-1949), qui vir mysticus unis, alteris autem mendax fuisse videtur. Scripsit ille de duabus lunis effectis illisione non planetae sed cometae (nomine Kondur) in Terram. Finis quoque fabulae non idem apud Gurdieff est, nam altera luna (sc. minor) non "mortua" est in collisione cosmica, sed ab hominibus neglecta in... oblivionem decidit. Ultimi hominum, qui eam memoria tenebantur, essent incolae Atlantidis.

His supradictis addi debeat fortasse fabula Dogonorum, quae gens Sahariana putatur a nonnullis studiosis (prae)scientiam a multis seaculis possedisse de astris Syrio B et Syrio C, quae nudo oculo nullo modo in caelo conspiciantur, propter lucem maioris Syriorum, Syrii A. Dogoni autem doceant suos iam a multis annis de familia trium Syriorum, licet exsistentia tertius ab astronomis hodiernis nondum substantialiter confirmetur. Fortasse de tribus Syriis (et aliis secretis caeli?) docti sunt Dogoni a Nommo – deis amphibiana forma praeditis, qui de caelo venientes Dogonos ante nonnulla saecula visitaverint.


Brak komentarzy:

Prześlij komentarz