Multi, qui dubitant de veritate vaticinii Malachiae de
pontificibus Romanis, dicunt descriptiones trium ultimorum paparum:
- de labore solis
(Iohannes Paulus II?)
- de laude olivae
(Benedictus XVI?)
- petrus Romanus
[ultimus scilicet pontifex maximus in indice Malachiano, post quem fiat finis
mundi] (Franciscus?)
minime cum istorum vita ingenioque congruere. Nulla
scilicet sit clara iunctio inter 'laborem solis' et vitam Iohannis Pauli II
etc.
At ego modestam iunctionem 'laudis olivae' cum Benedicto
XVI inveni. Insigni enim eius episcopali adesse sententiam: Cooperatores veritatis. At – secundum saltem adagium plebis - veritas,
sicut oliva aquae admixta, semper summum locum petit, i.e. citius aut
tardius, in lucem prodit.
Scimus autem Malachiam in suis "nominibus"
paparum per aculeos verborum ad sententiam insignis papalis/episcopalis saepe spectare.
Utrum vera sint vaticinia Malachiae aut non, sine ullo
dubio videbimus statim post mortem Francisci (quem ceterum ego volo quam
diutissime victurum!). Nam finis mundi tunc aut fiet, aut non fiet.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz