czwartek, 5 września 2013

Varia

Homines Europaeos 11 centimetris altiores hodie esse quam sui proavi ante centum annos viventes – patet ex investigatione perfecta a studiosis Britannis Universitatis Studiorum Essexianae. Anno enim 1871 vir Europaeus in summa intermedia staturae erat 167,05 cm, dum anno 1971 – 177,37 cm.
Ceterum mulier quaedam 64-annorum natando superavit mare inter insulam Cubam et paeninsulam Floridensem, i.e. distantiam 200 chiliometrorum. Quod iter multo longius est quam natatio 79 chiliometrorum inter oram Catalaunicam et insulam Ebusum (Hispanice Ibiza), ab aliquo homine ante nonnullos annos perfecta.

In quodam libro modo legi feminas facilius frigora (etiam aquam frigidam) pati quam viros, nam harum corpus in vicenis quinis centesimis (25%) ab adipe esse factum, cum horum tantum quindecim in centesimis partibus (15%). Nescio tamen utrum id maximi momenti fuerit mulieri per mare natando Floridam petenti, nam aqua ibi sit hoc tempore anni satis calida. Iam potius bestias quasdam marinas eius loco timerem.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz