Nuptiis amicorum hodie adfui, res non tam magni
lectoribus momenti, praeter fortasse quod cum Christophoro, amico meo diurnario
de rebus scientificis scribente, diu locutus sum. Ipse imprimis de inventis
technologicis pro ephemeride "Res Publica" scribit ac magnam
scientiam habet rerum generaliter scientificarum. De actis studiosis maximi ei momenti
mihi narravit, praeter omnia de Britannica "Nature" et Americana
"Science". Rogatus, utrum alias nationes – ut Germana, Gallica - haberent
similia acta, respondit:
- Minime. Praeter Americanos Britannosve nemo ulli fere momenti
in re scientifica hodie manet. Iapones fortasse, Seres, sed hi, ut alii, in
actis Anglophonis scribunt.
Sed, dixit, nos Polonos periodicum scientificum
divulgare magni momenti inter... palaeontologos. Nominantur haec (Latine!)
"Acta Palaeontologica Polonica" ac palaeontologi variarum nationum
ibi sententias suas divulgant; pondus internationale horum actorum quoque "indice
Philadelphico" sive indice quotationum (ImpactFactor; Journal
Citation Report) confirmetur.
- Quomodo – rogavi - fieri potest, ut nos, natio non tam
magna, palmam (aut fere) in disciplina palaeontologica teneamus?
Res – explanat Christophorus - in tempore communistico
radices habet. Annos enim sexagenerios septuagenariosque praeteriti saeculi
"El Dorado" palaeontologorum Mongolia fuerat, Sinis tunc revolutione
culturali affectis, ergo alienigenis clausis. Mongolia autem – quae permulta
sceleta dinosauriorum tunc "gignere" (in locis desertis Gobi) videbatur
- ut terra communistica tantum studiosis ex aliis terris fraternis (i.e. communisticis)
advenientibus portam aperire solebat (nonnullis casibus exceptis). Inter terras
autem socialisticas/communisticas Poloni in disciplina palaeontologica tunc
aliis praeerant – nescit Christophorus ob quam rem, sed ita fuisse asseverat.
Propter fraternitatem palaeontologicam Polono-Mongolicam
etiam urbs mea Varsovia hodie habet collectionem haud parvam sceletorum
dinosauriorum (in Musaeo Evolutionis).
Bene est nuptiis amicorum adesse – multas res novas homo
discit.