Ecce fabula pulchra brevis de origine mulieris, annis
octogenariis praeteriti saeculi narrata a quodam viro gente Polona, ruri prope
Vilniam (urbem capitalem Lituaniae) habitante:
Deus vidit Adamum solitudine graviter laborare, decrevit
ergo se creaturum mulierem, viro sociam, e costa Adami. Quam costam extrahit e
corpore Adami dormientis. Sanguilenta tamen erat, posuit eam ita in saepide, ut
siccaretur. Tunc canis saepidem praetereundo costam intuitus ore eripuit,
eamque edere se sperans. Adamus autem e somno experrectus canem prehendere conatus
est, ut costam reperiret, canis scilicet caudam manu prehendo. Cani nihilominus
fugere contigit, sola cauda Adamo manu relicta est. Quam Deum, loco costae,
tradidit, ut sibi mulierem crearet.
Hoc modo Eva e cauda canina - non e costa Adami, ut Scriptura
false docet - facta sit.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz