- Inundatio permagna, qua quinquaginta homines mortui
nuper sunt in Bosnia et Serbia, poena est caelitus missa propter palmam
certaminis Eurovisionis, quam cepit Conchita Wurst – docet patriarcha ecclesiae
orthodoxae Serbicae, Ireneus. Necnon propter peccata cynaedorum, tribadum Lesbiarum,
hominum bisexualium ac transsexualium.
Conchita Wurst (Latine fortasse: Hilla Conchula) cantator
est transvestita Austriacus 25 annorum, de natu Thomas Neuwirth. Notus quoque,
postquam clarus ultimis diebus factus sit, cognomine "mulier
barbata".
Collega patriarchae Irenei, metropolita Nigrimontanus
Amphilochius, consentit de causa inundationis, addicens iram Dei insuper
evocatam esse similitudine faciei Conchitae cum facie Christi.
Ambo hierarchae non dixerunt cur Deus immo Bosniam
Serbiamve castigasset, nam neutra terra particeps certaminis fuit (ob magnam
pecuniam Eurovisioni pro hac re dandam). Ceterum, ut aliae nationes Balcanicae,
noti sunt Serbi et Bosniaci sensis imprimis heterosexualibus...
Poenam ita accepit non qui debuerit.
Idem apud nos nonnumquam vidimus: nam quotienscumque magna quaedam procella eius generis, quod nautae Gallicae olim "houraganes" (saltem inter res Latine gestas) vocaverant, nostris oris litoribusque imminet, sacerdotes nostri contionatoresque monent vel pathicos tribadesque vel promotrices aequi iuris feminis tribuendi esse culpandas: Dominum porro iubere viros in matrimonium ducere feminas, quae debeant maritis semper obtemperare; nec debere viros cum viris, nec feminas cum feminis concumbere; nec debere mulieres munere fungi quaestumque merere. Sed ex illis unus vir religiosus (ut fertur: nam religionem tantum simulat lucri causa) aliis longe hac in re praestat: nam Patricius Robertson Virginiensis diu dictitabat sese suis assiduis precibus procellas avertisse, coloniamque conservasse: scilicet usque ad eum diem, quo Deus censuit ultricem procellam sat validam, cui Hispanicum nomen "Isabellae," in veterem dominionem Anglorum, quam Patricius false asseverabat sua pietate defendi, immittendam: tunc, cum preces nihil valerent, quid dixit Patricius? Procellam adoriri propter feminas quae voluissent iure legibusque aequis frui. Haec enim est summa ars: cum nihil mali fiat, dicere malum esse tuis operibus aversum, et cum clades immineat, inimicos culpare.
OdpowiedzUsuńHillam Conchulam nuntiatur etiam in rebellione Russica in regionibus Lugansk et Donetsk Ucrainae orientalis orta aliquid valere. Nempe separatistae hi cives rogent, monstrando photographema "mulieris barbatae":
OdpowiedzUsuń- Haec est Europa. Num re vera vultis eius participem fieri?
(Nam Ucrainenses integrationem cum Unione Europaea petunt, Russi autem suam Unionem Euroasiaticam, aemulatricem UE, struere cogitant.)
***
In Polonia (catholica) eluviem et procellas poenas Dei esse, officialiter saltem, non putamus. Sed tempore siccitatis aestivae interdum preces pluviam poscentibus in ecclesiis dicimus, tunc in arce Cracoviensi cadaver sancti episcopi Stanislai (vixit AD 1030-1079) in tecto sacelli cuiusdam ponitur, videat Deus clarius sanctos quoque apud eum imbres poscere.
***
Nomen Latinum ventorum, de quibus Nemo Oudeis, inveni in quodam loco: (ventus) furacanus, e Lusitano furacão, quod sua vice e lingua Arawakana.