sobota, 10 maja 2014

De papa catholicorum maxime internautis grato

Heri numeros statisticos huius mei diarii interretialis (Anglice blog) primum inspexi atque inveni scripta, quae maxime lectores alliciant, sunt haec, quae in titulo 'papam' habent. Minime refert, utrum de paedicatione an canonizatione papae scribam – numerus legentium crescit. Fortasse machinae quaesitoriae haec scripta legunt, non homines vivi? Machinae scilicet, quae vocem 'papa' et similia nomina ad fidem christianam pertinentia (ut sanctus, sacerdos, Iesus, ecclesia etc.) in titulis symbolarum per silvam interretis venantur.

Videbimus, utrum hoc hodiernum scriptum turmatim legatur.

1 komentarz:

  1. Legi ipse. De machinis electronics, duris illis diis et novis et antiquo idolorum coetu longe potentioribus quae mollem gentem humanam in perpetuam servitudinem iam redigisse videntur, ipse nihil dicere possum neque auderem, si possem.

    OdpowiedzUsuń