In mentem venit quoque inventor ille ac negotiator
Austriacus contra grapheocratiam Unionis Europaeae pugnans. Hic enim, cum
prohibitum esset ab Unione bulbos incandescentes (lamparum) fabricari vi maiore
quam 100 W(attorum), producere bulbos coepit, quas venum dabat ut... machinas
calefactorias. Nam, docet, quilibet bulbus incandescens tantum 5% sui energiae
ad lucem emittendam utitur, dum 95% ad calorem efficiendum.
Grapheocratae Bruxellenses nihil contra dicere valent.
In fine, omnis lux in calorem dissipatur: alioquin, lampade extincta, lux pergeret per conclave repercuti ad infinitum.
OdpowiedzUsuń