Itineri triduo lintr(i)um Esquimensium (Anglice kayak) cum amicis Catharinae modo adfui.
Navigabamus in flumine Nida Poloniae mediae (regio Sancticruciana). Nihil de
ipso itinere narrare volo, praeter hanc molestiam, qua semper similibus
occasionibus laboro: nempe sub Iove cacare (i.e. sine latrina cum sella
pertusa) nullo modo possum – trium ergo dierum onus in intenstinis portabam,
ultimo die iam de nullis aliis rebus (ut e.gr. pulchritudo pratarum) cogitare
valens. Sed haec hactenus: domum reductus duas horas in latrina mansi,
splendido cum effectu!
Aliam tamen fabulam dicere volo. Ecce, cum omnes nos
duodecim "nautae" se invicem in vico quodam Nidae ripario convenimus
- nonnullis sodalibus, ut ego, novis; dum aliis iam per nonnullos annos mos
fuit hoc anni tempore simili itineri adesse – salutare nos invicem solebamus, unoquoque
sodale nomen suum dicente. Ita exempli gratia ego, "homo novus",
dixi:
- Salvete, nomen mihi Stanislaus. Gaudeo valde me vobiscum
navigaturum...
Et porro quisque alius sodalis simili in modo se ad
gregem introduxit. Usque ad Iohannem (Janek),
puerum pulchrum sedecim annorum, qui dixit:
- Mihi nomen est Iohannes, sed... urbanitatis esse
dicunt se per nomen non introducturum, cum in grege sint plus quam octo sodales,
ne nimis chaotica praesentatio fiat. Nos autem duodecim hic sumus...
Tunc ego celeriter:
- Revoco ergo introductionem mei: non est mihi nomen
Stanislaus, sed... aliquid aliud. Aut potius: omnino deest mihi nomen.
Omnes in risum effusi sumus, Iohanne non excepto.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz