poniedziałek, 2 marca 2015

De fontibus antiquis apud Shakespeare et Mozart

Multi putant Lycobaten (Wolfgang) Amadeum Mozart ingeniosissimum omnium temporum melodiae compositorem fuisse, Gullielmum (William) autem Shakespeare primum omnium fabularum scaenicarum scriptorem.
Computavi atque inveni 9 per 20 melodramata Mozartiana argumenta habere aut Graeca aut Romana. Dico de operibus:
- Apollo et Hiacynthus (opus "iuvenale" compositoris, parum notum)
- Mithridates, rex Ponti
- Sponsus delusus
- Ascanius in Alba
- Rex pastorum
- Somnium Scipionis
- Lucius Sulla
- Idomeneus, rex Cretae
- Clementia Titi.
Addendum his esse debet drama heroicum Tobiae Philippi von Gebler "Thamos, rex Aegypti", cui modos musicos praebuit Mozart. Nam, ut puto, de eodem rege hic agitur, quem in dialogo "Phaedrus" Platonis deus Thoth ahhortatur ut litteras sermoni adoptaret (cui rei Thamos resistit, rationesque eius alicuius ponderis esse videntur ipso Socrati aut saltem Platoni).
6 ex omni numero 11 tragoediarum Shakespearensium positae sunt in locis variis Imperii Romani. Quae tragoediae sunt:
- Titus Andronicus
- Iulius Caesar
- Troilus et Cressida
- Antonius et Cleopatra
- Coriolanus
- Timon Atheniensis.

Mirum in modum his ambobus viris antiquitas fuisse sat magnum fontem incitationis animi; nobis autem, hominibus hodiernis, ut patet, fere nullum. At Mozart mortuus est non tam multa ante abhinc saecula, AD 1791. Num fontes tam cito sicci fiunt?

2 komentarze:

  1. At nullam de Troilo et Cressida fabulam invenies apud antiquos narratam; quippe quae medio (ut dicitur) aevo sit excogitata. Quodsi illa fabula numeranda videtur, quidni etiam illa Pericli Tyrii (id est Apolonii Tyrii), quae ad seram antiquitatem pertinet?

    OdpowiedzUsuń
  2. Non sum harum rerum peritus, sed in enchiridio Oxoniensi "The Oxford Companion to Classical Literature" dicitur fabulam Troili et Cressidae primum ab auctoribus - Dictys Cretensis et Dares Phrygius - esse scriptam. De Periclo Tyrii videlicet recte mones.

    OdpowiedzUsuń