Multi putant ferroviam Indicam maximum ergodotam, id est
operariorum conductorem, in toto orbe terrarum, sed... non est verum. Secundum
modo divulgatum indicem World Economic Forum, maximum in mundo numerum
operariorum habet US-Americanum Departamentum Defensionis – 3,2 miliones.
Alterum in indice – cum 2,3 mln operariorum, sive rectius: militum – esse exercitum
Sinensem, tertiam (2,1 mln) mercaturam Walmart. Quartum locum tenent cauponae
MacDonaldiane (1,9 mln), quintum – ministerium sanitatis Britannorum (1,7 mln),
sextum societas petrolearia Serica nomine Anglico nota China National Petroleum
Corporation (1,6 mln). Deinde in indice esse alteram societatem Sinicam –
Statale Systema Retis Energeticae (1,5 mln). Octavam copiam operariorum habet
supradicta Ferrovia Indica, nonam exercitus huius terrae (1,3 mln militum). In
fine decadis manet Formosana (Taiwanica) negotiatio Hon Hai (nota saepius
nomine Foxconn), quae instrumenta electronica fabricatur et tenet 1,2
operariorum.
wtorek, 23 czerwca 2015
środa, 17 czerwca 2015
De arte (linguistica) amandi apud Romanos et Slavos
In cyberdiario meo Polono (http://burdubasta.blogspot.com/) de differentia inter amare et diligere apud Romanos scripsi, licet ipse parum de his rebus scirem.
Nihilominus, adduxi duo exempla "non-hormontalis" usūs verbi amare: amabo te necnon
Horatianum amat ianua limen.
Ceterum apud Slavos etymologice res multum
incerta manet. Nam Polonorum 'amare' esse kochać,
Ucrainorum šanuvaty, Russorum ljubit', Serbo-Croatarum (qui non
porro exstant, licet eadem fere linqua adhuc utantur) voliti, Bohemorum milovat; sole clarius patet haec
omnia ad varias cerebri regiones pertinere. Inde conclusio amorem (etymologice
saltem apud Slavos) deesse.
Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae
Tigris, qui e horto zoologico tempore illuviei evaserat et a
tribus diebus per loca urbis capitalis Georgiae, Tbilisi, ambulat, hominem
necavit – nuntiat ministerium rerum internarum Georgiae. Venari
tigridem-homicidam conantur milites dilecti Georgienses.
Amstelodamie mox structum iri pontem chalybdaeum
ambulantibus, omnino factum ope technologiae impressionis tridimensionalis (3D)
– nuntiat societas aedificatoria MX3D, quae in ambabus ripis fluminis
Amstelodamiensis duas machinas "imprimatorias" struet, quae producant
dimidias partes pontis, in medio super flumine iungendas. Architectoris-pontis
designatoris nomen esse Joris Laarman.
Londinum revocat speculatores agenturae MI6 e nonnullis
terris, postquam "Sunday Times" nuntiaverat Russos et Sinenses notas
arcanas Americanorum et Britannorum "frangere" scire, ergo posse
legere documenta secreta regiminum occidentalium, quorum 1,7 miliones Eduardus
Snowden anno 2013 diurnariis praebuit. Ab eodem tempore Snowden in asylo in
quodam ignoto loco in Russia degit.
Eluvie inopinata, propter pluvia creberrima, laborat urbs
caput Georgiae, Tbilisi, ubi nonnulli homines vitam amiserunt ac multi sine
tecto remanent. Unda saevientis fluminis Vere destruxit hortum zoologicum –
bestiae ut ursi, tigrides, leones, hippopotami, crocidilli et lupi per vias
urbis ambulare nuntiantur.
Argentaria publica Zimbabwensis decrevit se non porro
imprimaturam nummum nationalem – dolarium Zimbabwense – propter
hyperinflationem, quae solo mense Novembri anni 2008 attigit passum 79,6
miliardorum centesimarum! Moneta officialis Zimbabwe abhinc fiet dolarium USA,
quod nunc emi potest 35 bilionibus (35.000.000.000.000.000) dolariorum
Zimbabwensium pro uno dolario US-Americano, nuntiat agentura Reuteriana. Multi
putant rem fiscalem Zimbabwe pessum isse annos nonagenarios praeteriti saeculi,
cum, mox postquam Zimbabwe (antea colonia Britannorum Rhodesia) sui iuris
civitas facta erat, latifundia a possessoribus albis confiscare coepit. Tunc
oeconomia huius terrae – quae ceterum permulta bona naturalia, ut platinum,
adamantes, aurum, chromium, possidet – labi coepisse putatur et hodie 95%
civium sine labore remanent (productum nationale annuale per caput aequat 600
USD). Anno 2009 incolae Zimbabwenses coperunt de more uti, potius quam ipsorum
nummo, dolaribus USA aut randis Austroafricanorum.
Curia inferior (Camera Plebis) parlamenti Britannorum
decrevit – proportione suffragiorum 544 contra 53 –plebis scitum habitum iri de
exitu Britanniae ex Unione Europaea. Contra motum delegati imprimis Scotici
sententiam tulerunt. Propositum approbari porro debet in curia superiori
(Camera Dominorum) et a regina, sed rebus ita ut hodie stantibus iam pro certo
haberi potest plebis scitum anno 2016 vel 2017 fore.
In Helvetia a biocolytis apprehensus est Naser Orić, qui
tempore belli civilis in Bosnia &Hercegovina (1992-95), dux erat
Musulmanorum in urbe-inclavi Srebrenica contra aggressores Serbas pugnantium.
Licet Srebrenica nota sit imprimis caede 7 milium virorum et puerorum
Musulmanorum, secundum Tribunal Hagense Orić quoque reum esse caedis
nonnullorum hominum civilium (Serbarum), patratae in vico Zalazje anno 1992.
Mortuus est eques Christopher Lee, histrio Britannus, notus
partibus "monstrorum", ut Draculae ("Horror Draculae"),
Scaramangae ("Vir pistolio aureo armatus"), magi Saruman
("Dominus anulorum") necnon comitis Dooku ("Bella
stellaria"). Partes egit in pelliculis plus quam 300 personarum, nemo
alius histrio aliquid simile adhuc fecerat.
Mirum in modum evanuit in aeriportu Bagdadensi cadaver Tarik
Aziz, olim, tempore dictaturae Saddam Husain, ministri rerum extranearum
Iraquiae. Post cladem Husain anno 2003 Aziz se in manus Americanorum dedit et
abhinc praesertim in carcere mansit. Mortuus est ob "causis
naturalibus" in nosocomio. Sepeliendus erat in urbe Amman capitali
Iordanorum.
niedziela, 14 czerwca 2015
De Bilderbergianis addendum
Breviter intuitus sum indicem participantium conventuum annorum 2014 et 2013 - res est eadem: solum Americani Septentrionales necnon Europei (cum Turchis), unus, ni fallor, tantum Australianus. Fortasse grex imprimis ad socios NATOenses spectat necnon alios (ut Australia) satellites USAe?
De Bilderbergianis, qui mundum regant
Praeteritis tribus diebus in Austriaco oppido Telfs-Buchen prope Aenipontem (Innsbruck) congressi sunt
140 viri politici (sed potius alterius aut tertius in hierarchia ordinis, nemo ex.gr.
praeses terrae, qui hodie in munere adsit), repraesentatores organizationum
internationalium necon negotiatiores magni momenti (ut praesides societatum:
Axa, Ryanair, Goldman Sachs, Airbus) e 22 terris oriundi, ut, officialiter saltem,
de dialogo inter Europa et America Septentrionali disputent. Quod re vera erat
63. annuale conventum Gregis Bilderberg, quem multi accusant coniurationem esse
ad "mundum globalizatum" a se suique pecunia regendum.
Primum grex ille convenit anno
1954 in deversorio Bilderberg urbis Batavicae Oosterbeek; inde nomen. Societatem
condidit tunc maritus reginae Batavorum Julianae, Bernhardus (pater hodiernae
reginae Beatricis), ut iunctio inter Europam Occidentalem et USA firmiorem
fieret. De facto tamen "machinatorem", qui gregem effecisset, fuisse
politicum parum notum Polonum (ab anno 1939 in Britannia viventem) Josephum
Retinger (qui usque mortem a. 1960 munere secretarii gregis fungebatur). [De hoc homine mysterioso fortasse mox
scribam, nam etiam nonnullam "scientiam privatam" de eo possideo.]
Secundum ossores Bilderbergianorum, vera themata
hornotini conventi sint (inter alia):
1. Isolatio diplomatica Russiae, propter aggressionem
huius terrae contra Ucrainam.
2. Auxilia Hillariae Clinton danda, ut anno 2016 nova
praeses USAe fiat.
3. Studia ad pecuniam praesentem renuntiandam, nummum
electronicum in orbe terrarum adoptandum, necnon ad limitatiorum usum
metallorum pretiosorum (ut mercatus derivativorum porro crescat).
4. Conamen criminari Britannos proponentes plebis scitu
decernere, ut Britannia relinquat Unionem Europaeam.
5. Adoptatio Amicititiae Transpacificae (TPP), ut novae pilae
"regiminis mundani".
6. Destructio oeconomiae Sinarum et ceterarum terrarum
gregis BRIC (i.e. Brasiliae, Russiae, Indiae), quae periculo sint systemati "ordinis
unipolaris".
7. Propagatio intelligentiae artificialis necnon aliorum
systematum custodiae "Fratris Maioris".
8. Instrumenta ad alteram crisin fiscalem respondendi
elaboranda, ut status belli civilis a regiminibus declarandus.
De indice participantium – inter quos adhuc imprimis
repraesentatores orbis occidentalis fuerunt - patere videatur Gregem Bilderberg
iam Turchiam ut membrum UE tractare, nam sat multos (7) politicos Turchos
conventui hornotino adesse (etiam si unus eorum, dominus Üzümcü, de facto repraesentet
societatem internationalem). Ceterum maximum inter gentes numerum conventui
adesse: US-Americanos (33, inter quos olim maximi momenti Kissinger, Zelig,
Petraeus), Britannos (12), Gallos (10), Germanos (8), Italos (5), Canadianos
(5), Graecos (3 – sine dubio, propter res turbatas huius terrae oeconomiae); unus
tantum participator Russus advenit. Grex Bilderbergianus remanet ergo forum
"alborum" Americanorum et Europaeorum (ita fortasse ob officiale thema
hornotini conventūs necnon originalem "missioniem" principis
Bernhardi); nemo advenit e terris Asiae (licet adesset Gallus peritus rerum
Arabicarum, Gilles Kepel, et US-Americanus John Allen, qui de nomine
Vasintonensium bellum contra Civitatem Islamicam
gerit), Americae Latinae, Africae vel Australiae/Oceaniae. Nullo modo
ita dici possit eos "veram faciem" globalizationis esse. Iam potius
crederem coniurationem Christiano-Iudaeam, nisi... Turchi conventui adessent.
piątek, 12 czerwca 2015
Ad Vinnetuum addendum
Multi lectores epistulis rogaverunt Karl May de origine
nominis ducis Apasiorum - ni fallor, in quodam libro Vinnetuano (nam adsunt
tredecim: Vinnetuus I, Vinnetuus II, Filius
Ursipetae sive Old Shatterhand, Phantom de Llano Estacado, Thesaurus Lacus
Argentei, Mustang niger, Rex petrolei, Vallis mortis, Nativitas, Old Surehand,
Satana et Iuda, Vinnetuus III, Heredes Vinnetui) mentionem fecit May nomen
'winnetou' significare aquam flagrantem (non aquam ardentem, id est temetum ut
whisky, brandy etc., sed veram aquam – fluminis, lacus - quae flagrat).
Sed postea confessus est scriptor se id nomen mente
invenisse.
wtorek, 9 czerwca 2015
Nuntii Iconoclastae praeteritae (plus minusve) septimanae
In
electionibus modo habitis islamistica Factio Iustitiae et Progressūs (AKP)
praesidis Turchiae Recep Tayyip Erdogan 40,7% suffragiorum cepit, multo minus
ergo quam occasione trium praeteritarum electionum. Sperabat autem AKP maiorem
partem in parlamento sellarum a se captum iri, ut constitutionem terrae
mutaret, sc. Turchiam in rem publicam musulmanicam a praeside autocratico
rectam mutando. Omnes tres ceterae partes novi parlamenti – democratae
sociales, nationalistae, factio Curdarum – officialiter dicunt se nolle cum AKP
collaborare, ut coalitionem et regimen faciant; periti rerum Turcharum putant
tamen nationalistas post tempus quoddam id facturos. Victor inopinatus
("equus niger") electionum sunt Curdae, quorum factio HDP 13,1%
sellarum nunc tenet, adhuc enim tantum 5,7%.
Tempore
summitatis gregis G7 in castello Elmau Bavarorum habitae, praesides regiminum
Germaniae – Angela Merkel – et USA – Barack Obama – consensi sunt sanctiones
contra Russiam, propter huius terrae incursum in Ucrainam, porro pergendas
fore. Ipsa Russia summitati non adest – adhuc Muscovitae solebant similibus
conventibus adesse ut "hospes-observatrix".
Fundus
Monetalis Internationalis (IMF) decrevit prognosin hornotini incrementi
oeconomiae USA ex (adhuc aestimatis) 3,1 in 2,5 centesimas. Anno 2016 maxima
oeconomia mundi cretura putatur passu 3%.
In flumine
Jangtse Sinarum mersa est navis vectoria "Eastern Star". Plus quam
400 vectores timentur mortui esse. Secundum praefectum navis, qui vitam
servavit, in navem subito incidisse ventum turbinosum.
Sepp
Blatter, denuo electus in munus praesidis Internationalis Foederationis
Pedifolii (FIFA), inopinate munere hoc se abdicavit. Incertum esse utrum rebus
ita stantibus campionatus mundi habendae sint anno 2018 in Russia et 2022 in
Cataria.
Prostitutio
facinus illegale facta est in Hibernia (Irlandia) Boreali. Qui Venerem ibi
pecuniā quaerunt, multā mille librarum necnon carcere usque unum annum sunt
abhinc puniendi.
Primum post
memoriam gentium, praeterito die Iovis in bursa Sinensi (Shanghai+Shenzhen)
plures tituli a negotiatoribus empti sunt quam Neoeboraci (NYSE). In foris
Sinensibus enim tituli summā 380 miliardorum dolariorum venum iverunt, dum in
USA tantum 229 mld $. Periti monent tamen hoc fieri posse "phaenomen
temporale", nam capitalisatio bursarum Sinensium 63% minus pecuniosa est
fora US-Americana. Optimismus negotiatorum regnat in Sinis ab initio huius anni
– index SSE crevit hoc tempore 49% - licet data macroeconomica Serica non tam
bona, quam prius fuerint, videantur.
Sepp
Blatter, quem multi putant reum corruptelae (inter alia, pecuniae magnae a
Russis acceptae), denuo electus est in munus praesidis Internationalis
Foederationis Pedifolii (FIFA). Rebus ita stantibus, Europaea Associatio
Pedifolii (UEFA) de consiliis cogitat campionatui mundi anno 2018 habendo
afore.
Praeses olim
(2004-13) Georgiae, Micheil Saakashwili, nominatus est gubernator regionis
Portūs Isrianorum (Odessae) in Ucraina. Simul donatus est Saakashvili, qui a
mense Februario adiuvat praesidem Ucrainae Petrum Poroshenko, iure civitatis
Ucrainensis.
Leonid
Tibilov, qui, militibus Russis nitens, sibi nomen praesidis Ossetiae
Meridionalis imposuit, declarivit sui terram velle adiungi Ossetiae
Septentrionalis, quae pars est autonoma Russicae Foederationis. Ossetia
Meridionalis de nomine regio est Georgiae, de facto ab incursu Russorum anni
2008 sub dicione Moscoviae manet.
Ex libris: sues ventum vident!
Johnny
[Cash] laborabat ingenti addictione amphetaminis et... cum re vera male se [propter
harum usum] habebat, dicere solebat sues sola in orbe terrarum animalia esse,
quae ventum conspicere possint.
Rick Bragg, Vita Jerry Lee Lewis ab ipso
narrata (Jerry Lee Lewis: His Own Story)
Tecto carentes, qui non foetent
Agnes, amica mea, quae multos
annos in Urbe Sancti Pauli (Sao Paulo)
Brasilianorum degebat, dicit ibi omnes incolas plus minusve sui vita felices
esse, risu pleno per vias spatiantes – praeter fortasse divites, qui, item
felices, numquam fere autocineta relinquunt (e stabulo domūs suae
recte in stabulum graphei aut stabulum pantopolii currentes). In numero felicum
sint quoque – secundum Agnetem - pauperrimi tecto carentes, habitantes aut in
casulis fortuitis in suburbiis (tuguriopolesin, vulgo favelas) aut sub Iove in viis mediae urbis. Corpora in scatebris
fontaneis aut alio quodam loco lavant, vestimentis puris induuntur ac minime
foetent. Hoc sine dubio mirissimum mihi videtur, qui cotidie fere per urbem
meam laophoris aut traminibus viariis cum vehar, olfacere debeo nostrates "filios
viarum", urinam excrementaque redolentes.
poniedziałek, 8 czerwca 2015
Vinnetuus mortuus est!
In nosocomio sub-Lutetiensi pneumoniā mortuus est 86
annorum histrio Francogallus Pierre Brice (natus nomine Louis Le Bris), quem
tota fere Europa meminit ex undecim pelliculis (a Germanis Occidentalibus inter
annos 1962 et 1998 factis, dispositore scaenarum Harald Reinl), in quibus partem
agebat Vinnetui (Winnetou), ducis
Apasiorum Mescalero, gentis praeclarae Indianorum contra "facies
albas" bella fortiter gerentium. Ita saltem nos, Europaei, relationes
inter colonos US-Americanos et Indianos nobis pingimus, gratiā librorum
scriptoris Germani Caroli (Karl) May
(vixit 1842-1912), necnon gratiā ipsius Brice. Quis Europaeorum hodiernorum non
audivit de iustissimi Vinnetuo, quis non admirabat amicos eius, rarissimos
inter "albos" viros probos – Old Shatterhand et Old Surehand? Omnino
autem ignoti remanent et Karl May et Winnetou in USA – nimirum: hi veros
Apasios habent, nos tantum fabulas. Ceterum, scitu dignum esse loca Americana
in pelliculis de Vinnetuo regiones ex-Iugoslaviae simulabant, praesertim Mons
Niger – litus fiordicum (Adriaticum) Boka Kotorska ni fallor partem vallis
Colorado agebat.
Ipse Brice, anno 1929 natus, tempore alterius belli
mundani in motu clandestino resistantiae Gallorum militabat, deinde in Legione
Extranea, falsis documentis utens, in Algeria et Indosinis usque annum 1951 pugnabat.
Requiescas in terra venationis sempiternae, dux meae pueritiae!
niedziela, 7 czerwca 2015
Inaequalitas in distributione divitiarum crescit
Multum in Polonia nunc disputatur de professore Thoma
Piketty, oeconomiae perito Gallo 44 annos nato, qui studet inaequalitati lucri
inter varia strata hominum distributi. Modo in Polonicam translatus est 800 paginarum
liber Piketty maximi momenti, inscriptus: Caput
pecuniae saeculi XXI. Piketty monet inaequalitatem in distributione lucri
crescere citius quam ipsum incrementum oeconomiae. Rebus ita stantibus,
exspectare possumus tumultus sociales, id est motum pauperorum in
locupletissimos impetum facentium.
Sententiis Pikettyanis perterriti sint oeconomiae periti
maximi momenti in orbe terrarum. "Capite pecuniae..." a se perlecto,
anno 2014 rectrix Internationalis Fundi Monetalis (IMF) Christine Lagarde Londini,
tempore cuiusdam summitatis oeconomicae, dixit [aliquantulum, mea sententia,
exaggerando] ad sui collegas: 85 locupletissimos
homines mundi, qui omnes scilicet uno laophoro Londinensi vehi possint, divitias
manu tenere maiores quam opes dimidiae (sc. pauperioris) partis incolarum Terrae. Ita porro fieri non
potest! Consentire cum ea videtur ductrix argentariae statalis
US-Americanorum (FED) Janet Yellen, quae citat Piketty docentem annos
sexagenarios praeteriti saeculi unam centesimam (1%) locupletissimorum
Americanorum habuisse 10% productūs domestici (GDP) USAe, dum hodie possident
iidem 24% GDP.
Ut remedium, quod impediat, quin inaequalitas lucri porro
crescat, Piketty proponit internationale vectigal applicans ad depositiones
pecuniarum. Mihi sonat id nimis "sinistrorsum" – quasi omnium
calamitatum rei sint viri divites. Sed non sum oeconomiae peritus.
środa, 3 czerwca 2015
Oneirocritica Goldbergiana (2)
Hodie nonnulla somnia aliquantulum horrificantia:
Aedem societatis
argentariae (tabernae bancariae) si vides, difficultatibus fiscalibus mox
laborabis. Peius, si ipsum rectorem argentariae inspicias – decoctionem rei
tuae time!
In caupona
nocturna (thermopolio, biberna) sedes pocula nova a caupone poscens? Speras
vitam meliorem fieri, sed non satis sui fidens es, ut res magnas agas.
Mulier, quae de phasiano
somnit, in viris quaerit potius vim physicam quam intellectum.
Biblia sacra
in somnio visa significat "parvas voluptates" (teneres amores?). Si
tamen contemnis in somnio verba Bibliae, subibis temptationi improbae, qua
illicere te conatur unus amicorum.
Diarrhoea
laboras? Unus tuorum mox morbo lethali afficietur.
Bigamia
frueris, id est duas simul uxores habes? Impotentia sexuali laboras et sensim
mente laberis (insanus fis).
Qui somnit unum consanguineorum episcopum factum esse, munus (labor) gravissimum ei erit
perficiendum. Simul refrigescet et febri laborabit.
Subskrybuj:
Posty (Atom)