poniedziałek, 8 czerwca 2015

Vinnetuus mortuus est!


In nosocomio sub-Lutetiensi pneumoniā mortuus est 86 annorum histrio Francogallus Pierre Brice (natus nomine Louis Le Bris), quem tota fere Europa meminit ex undecim pelliculis (a Germanis Occidentalibus inter annos 1962 et 1998 factis, dispositore scaenarum Harald Reinl), in quibus partem agebat Vinnetui (Winnetou), ducis Apasiorum Mescalero, gentis praeclarae Indianorum contra "facies albas" bella fortiter gerentium. Ita saltem nos, Europaei, relationes inter colonos US-Americanos et Indianos nobis pingimus, gratiā librorum scriptoris Germani Caroli (Karl) May (vixit 1842-1912), necnon gratiā ipsius Brice. Quis Europaeorum hodiernorum non audivit de iustissimi Vinnetuo, quis non admirabat amicos eius, rarissimos inter "albos" viros probos – Old Shatterhand et Old Surehand? Omnino autem ignoti remanent et Karl May et Winnetou in USA – nimirum: hi veros Apasios habent, nos tantum fabulas. Ceterum, scitu dignum esse loca Americana in pelliculis de Vinnetuo regiones ex-Iugoslaviae simulabant, praesertim Mons Niger – litus fiordicum (Adriaticum) Boka Kotorska ni fallor partem vallis Colorado agebat.   
Ipse Brice, anno 1929 natus, tempore alterius belli mundani in motu clandestino resistantiae Gallorum militabat, deinde in Legione Extranea, falsis documentis utens, in Algeria et Indosinis usque annum 1951 pugnabat.
Requiescas in terra venationis sempiternae, dux meae pueritiae!

2 komentarze:

  1. Doleo propter histrionem mortuum… sed confiteor, ut dixisti, me numquam audivisse de Vinnetu nisi per Europaeos.

    OdpowiedzUsuń
  2. Quoad sciam, Carolus May satis caute investigabat vitam moresque Indianorum atque ipse per Fera Occidentalia Americae Septentrionalis non semel itinerabatur. Ergo fieri potest, ut et Indianos et "facies albas" recte in libris suis pinxerit.
    Magis miror tamen arte alius scriptoris - Francisci (Franz) Kafka - qui licet numquam regiones Americanas visitasset, librum "America" scripsit, in quo recte, mea saltem sententia, reddidit spiritum in USA XX. saeculo ineunte praevalentem.

    OdpowiedzUsuń