In
electionibus modo habitis islamistica Factio Iustitiae et Progressūs (AKP)
praesidis Turchiae Recep Tayyip Erdogan 40,7% suffragiorum cepit, multo minus
ergo quam occasione trium praeteritarum electionum. Sperabat autem AKP maiorem
partem in parlamento sellarum a se captum iri, ut constitutionem terrae
mutaret, sc. Turchiam in rem publicam musulmanicam a praeside autocratico
rectam mutando. Omnes tres ceterae partes novi parlamenti – democratae
sociales, nationalistae, factio Curdarum – officialiter dicunt se nolle cum AKP
collaborare, ut coalitionem et regimen faciant; periti rerum Turcharum putant
tamen nationalistas post tempus quoddam id facturos. Victor inopinatus
("equus niger") electionum sunt Curdae, quorum factio HDP 13,1%
sellarum nunc tenet, adhuc enim tantum 5,7%.
Tempore
summitatis gregis G7 in castello Elmau Bavarorum habitae, praesides regiminum
Germaniae – Angela Merkel – et USA – Barack Obama – consensi sunt sanctiones
contra Russiam, propter huius terrae incursum in Ucrainam, porro pergendas
fore. Ipsa Russia summitati non adest – adhuc Muscovitae solebant similibus
conventibus adesse ut "hospes-observatrix".
Fundus
Monetalis Internationalis (IMF) decrevit prognosin hornotini incrementi
oeconomiae USA ex (adhuc aestimatis) 3,1 in 2,5 centesimas. Anno 2016 maxima
oeconomia mundi cretura putatur passu 3%.
In flumine
Jangtse Sinarum mersa est navis vectoria "Eastern Star". Plus quam
400 vectores timentur mortui esse. Secundum praefectum navis, qui vitam
servavit, in navem subito incidisse ventum turbinosum.
Sepp
Blatter, denuo electus in munus praesidis Internationalis Foederationis
Pedifolii (FIFA), inopinate munere hoc se abdicavit. Incertum esse utrum rebus
ita stantibus campionatus mundi habendae sint anno 2018 in Russia et 2022 in
Cataria.
Prostitutio
facinus illegale facta est in Hibernia (Irlandia) Boreali. Qui Venerem ibi
pecuniā quaerunt, multā mille librarum necnon carcere usque unum annum sunt
abhinc puniendi.
Primum post
memoriam gentium, praeterito die Iovis in bursa Sinensi (Shanghai+Shenzhen)
plures tituli a negotiatoribus empti sunt quam Neoeboraci (NYSE). In foris
Sinensibus enim tituli summā 380 miliardorum dolariorum venum iverunt, dum in
USA tantum 229 mld $. Periti monent tamen hoc fieri posse "phaenomen
temporale", nam capitalisatio bursarum Sinensium 63% minus pecuniosa est
fora US-Americana. Optimismus negotiatorum regnat in Sinis ab initio huius anni
– index SSE crevit hoc tempore 49% - licet data macroeconomica Serica non tam
bona, quam prius fuerint, videantur.
Sepp
Blatter, quem multi putant reum corruptelae (inter alia, pecuniae magnae a
Russis acceptae), denuo electus est in munus praesidis Internationalis
Foederationis Pedifolii (FIFA). Rebus ita stantibus, Europaea Associatio
Pedifolii (UEFA) de consiliis cogitat campionatui mundi anno 2018 habendo
afore.
Praeses olim
(2004-13) Georgiae, Micheil Saakashwili, nominatus est gubernator regionis
Portūs Isrianorum (Odessae) in Ucraina. Simul donatus est Saakashvili, qui a
mense Februario adiuvat praesidem Ucrainae Petrum Poroshenko, iure civitatis
Ucrainensis.
Leonid
Tibilov, qui, militibus Russis nitens, sibi nomen praesidis Ossetiae
Meridionalis imposuit, declarivit sui terram velle adiungi Ossetiae
Septentrionalis, quae pars est autonoma Russicae Foederationis. Ossetia
Meridionalis de nomine regio est Georgiae, de facto ab incursu Russorum anni
2008 sub dicione Moscoviae manet.
Ea, quae ad Michaelem Saakashvili spectant, confiteor me numquam potuisse praevidere: putaveram enim eum Novi Eboraci adhuc versari quasi exul, ut qui ad suam terram redire non auderet; nec putaveram eum invitatum iri ut in Ucrainia potestatem exerceret. Mirum.
OdpowiedzUsuń