Agnes, amica mea, quae multos
annos in Urbe Sancti Pauli (Sao Paulo)
Brasilianorum degebat, dicit ibi omnes incolas plus minusve sui vita felices
esse, risu pleno per vias spatiantes – praeter fortasse divites, qui, item
felices, numquam fere autocineta relinquunt (e stabulo domūs suae
recte in stabulum graphei aut stabulum pantopolii currentes). In numero felicum
sint quoque – secundum Agnetem - pauperrimi tecto carentes, habitantes aut in
casulis fortuitis in suburbiis (tuguriopolesin, vulgo favelas) aut sub Iove in viis mediae urbis. Corpora in scatebris
fontaneis aut alio quodam loco lavant, vestimentis puris induuntur ac minime
foetent. Hoc sine dubio mirissimum mihi videtur, qui cotidie fere per urbem
meam laophoris aut traminibus viariis cum vehar, olfacere debeo nostrates "filios
viarum", urinam excrementaque redolentes.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz