niedziela, 14 czerwca 2015

De Bilderbergianis, qui mundum regant

Praeteritis tribus diebus in Austriaco oppido Telfs-Buchen prope Aenipontem (Innsbruck) congressi sunt 140 viri politici (sed potius alterius aut tertius in hierarchia ordinis, nemo ex.gr. praeses terrae, qui hodie in munere adsit), repraesentatores organizationum internationalium necon negotiatiores magni momenti (ut praesides societatum: Axa, Ryanair, Goldman Sachs, Airbus) e 22 terris oriundi, ut, officialiter saltem, de dialogo inter Europa et America Septentrionali disputent. Quod re vera erat 63. annuale conventum Gregis Bilderberg, quem multi accusant coniurationem esse ad "mundum globalizatum" a se suique pecunia regendum.
Primum grex ille convenit anno 1954 in deversorio Bilderberg urbis Batavicae Oosterbeek; inde nomen. Societatem condidit tunc maritus reginae Batavorum Julianae, Bernhardus (pater hodiernae reginae Beatricis), ut iunctio inter Europam Occidentalem et USA firmiorem fieret. De facto tamen "machinatorem", qui gregem effecisset, fuisse politicum parum notum Polonum (ab anno 1939 in Britannia viventem) Josephum Retinger (qui usque mortem a. 1960 munere secretarii gregis fungebatur). [De hoc homine mysterioso fortasse mox scribam, nam etiam nonnullam "scientiam privatam" de eo possideo.]
Secundum ossores Bilderbergianorum, vera themata hornotini conventi sint (inter alia):
1. Isolatio diplomatica Russiae, propter aggressionem huius terrae contra Ucrainam.
2. Auxilia Hillariae Clinton danda, ut anno 2016 nova praeses USAe fiat.
3. Studia ad pecuniam praesentem renuntiandam, nummum electronicum in orbe terrarum adoptandum, necnon ad limitatiorum usum metallorum pretiosorum (ut mercatus derivativorum porro crescat).
4. Conamen criminari Britannos proponentes plebis scitu decernere, ut Britannia relinquat Unionem Europaeam.
5. Adoptatio Amicititiae Transpacificae (TPP), ut novae pilae "regiminis mundani".
6. Destructio oeconomiae Sinarum et ceterarum terrarum gregis BRIC (i.e. Brasiliae, Russiae, Indiae), quae periculo sint systemati "ordinis unipolaris".
7. Propagatio intelligentiae artificialis necnon aliorum systematum custodiae "Fratris Maioris".
8. Instrumenta ad alteram crisin fiscalem respondendi elaboranda, ut status belli civilis a regiminibus declarandus.  

De indice participantium – inter quos adhuc imprimis repraesentatores orbis occidentalis fuerunt - patere videatur Gregem Bilderberg iam Turchiam ut membrum UE tractare, nam sat multos (7) politicos Turchos conventui hornotino adesse (etiam si unus eorum, dominus Üzümcü, de facto repraesentet societatem internationalem). Ceterum maximum inter gentes numerum conventui adesse: US-Americanos (33, inter quos olim maximi momenti Kissinger, Zelig, Petraeus), Britannos (12), Gallos (10), Germanos (8), Italos (5), Canadianos (5), Graecos (3 – sine dubio, propter res turbatas huius terrae oeconomiae); unus tantum participator Russus advenit. Grex Bilderbergianus remanet ergo forum "alborum" Americanorum et Europaeorum (ita fortasse ob officiale thema hornotini conventūs necnon originalem "missioniem" principis Bernhardi); nemo advenit e terris Asiae (licet adesset Gallus peritus rerum Arabicarum, Gilles Kepel, et US-Americanus John Allen, qui de nomine Vasintonensium bellum contra Civitatem Islamicam gerit), Americae Latinae, Africae vel Australiae/Oceaniae. Nullo modo ita dici possit eos "veram faciem" globalizationis esse. Iam potius crederem coniurationem Christiano-Iudaeam, nisi... Turchi conventui adessent. 

2 komentarze:

  1. At Beatrix non iam Batavos regit, quippe quae munere se abdicaverit: iis rex est Guiliemus Alexander.

    OdpowiedzUsuń
  2. Gratias, Nemo! Tempora mutantur et ego non semper mutor in illis. Id est, multa in orbe terrarum modo praeteritos annos eveniebant, quorum ignotus manerem. Quod tempore pueritiae numquam mihi accedit.

    OdpowiedzUsuń