środa, 17 czerwca 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Tigris, qui e horto zoologico tempore illuviei evaserat et a tribus diebus per loca urbis capitalis Georgiae, Tbilisi, ambulat, hominem necavit – nuntiat ministerium rerum internarum Georgiae. Venari tigridem-homicidam conantur milites dilecti Georgienses.

Amstelodamie mox structum iri pontem chalybdaeum ambulantibus, omnino factum ope technologiae impressionis tridimensionalis (3D) – nuntiat societas aedificatoria MX3D, quae in ambabus ripis fluminis Amstelodamiensis duas machinas "imprimatorias" struet, quae producant dimidias partes pontis, in medio super flumine iungendas. Architectoris-pontis designatoris nomen esse Joris Laarman.

Londinum revocat speculatores agenturae MI6 e nonnullis terris, postquam "Sunday Times" nuntiaverat Russos et Sinenses notas arcanas Americanorum et Britannorum "frangere" scire, ergo posse legere documenta secreta regiminum occidentalium, quorum 1,7 miliones Eduardus Snowden anno 2013 diurnariis praebuit. Ab eodem tempore Snowden in asylo in quodam ignoto loco in Russia degit.

Eluvie inopinata, propter pluvia creberrima, laborat urbs caput Georgiae, Tbilisi, ubi nonnulli homines vitam amiserunt ac multi sine tecto remanent. Unda saevientis fluminis Vere destruxit hortum zoologicum – bestiae ut ursi, tigrides, leones, hippopotami, crocidilli et lupi per vias urbis ambulare nuntiantur.

Argentaria publica Zimbabwensis decrevit se non porro imprimaturam nummum nationalem – dolarium Zimbabwense – propter hyperinflationem, quae solo mense Novembri anni 2008 attigit passum 79,6 miliardorum centesimarum! Moneta officialis Zimbabwe abhinc fiet dolarium USA, quod nunc emi potest 35 bilionibus (35.000.000.000.000.000) dolariorum Zimbabwensium pro uno dolario US-Americano, nuntiat agentura Reuteriana. Multi putant rem fiscalem Zimbabwe pessum isse annos nonagenarios praeteriti saeculi, cum, mox postquam Zimbabwe (antea colonia Britannorum Rhodesia) sui iuris civitas facta erat, latifundia a possessoribus albis confiscare coepit. Tunc oeconomia huius terrae – quae ceterum permulta bona naturalia, ut platinum, adamantes, aurum, chromium, possidet – labi coepisse putatur et hodie 95% civium sine labore remanent (productum nationale annuale per caput aequat 600 USD). Anno 2009 incolae Zimbabwenses coperunt de more uti, potius quam ipsorum nummo, dolaribus USA aut randis Austroafricanorum.

Curia inferior (Camera Plebis) parlamenti Britannorum decrevit – proportione suffragiorum 544 contra 53 –plebis scitum habitum iri de exitu Britanniae ex Unione Europaea. Contra motum delegati imprimis Scotici sententiam tulerunt. Propositum approbari porro debet in curia superiori (Camera Dominorum) et a regina, sed rebus ita ut hodie stantibus iam pro certo haberi potest plebis scitum anno 2016 vel 2017 fore.

In Helvetia a biocolytis apprehensus est Naser Orić, qui tempore belli civilis in Bosnia &Hercegovina (1992-95), dux erat Musulmanorum in urbe-inclavi Srebrenica contra aggressores Serbas pugnantium. Licet Srebrenica nota sit imprimis caede 7 milium virorum et puerorum Musulmanorum, secundum Tribunal Hagense Orić quoque reum esse caedis nonnullorum hominum civilium (Serbarum), patratae in vico Zalazje anno 1992.

Mortuus est eques Christopher Lee, histrio Britannus, notus partibus "monstrorum", ut Draculae ("Horror Draculae"), Scaramangae ("Vir pistolio aureo armatus"), magi Saruman ("Dominus anulorum") necnon comitis Dooku ("Bella stellaria"). Partes egit in pelliculis plus quam 300 personarum, nemo alius histrio aliquid simile adhuc fecerat.


Mirum in modum evanuit in aeriportu Bagdadensi cadaver Tarik Aziz, olim, tempore dictaturae Saddam Husain, ministri rerum extranearum Iraquiae. Post cladem Husain anno 2003 Aziz se in manus Americanorum dedit et abhinc praesertim in carcere mansit. Mortuus est ob "causis naturalibus" in nosocomio. Sepeliendus erat in urbe Amman capitali Iordanorum.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz