poniedziałek, 31 sierpnia 2015

Nuntii Iconoclastae praeteritae plus minusve septimanae (hoc in casu magis minus quam plus, nam post XX dies nuntii novi apparent)

Divulgata modo est quarta pars seriei fabularum detectoriarum "Millennium", cuius tres primas partes scripsit Stieg Larsson. Quartam, post mortem Larsson anno 2004, scripsit alter auctor Sueticus David Lagercrantz. Anno 2008 Larsoon fuit alter, post Khaled Hosseini, maxime lectoribus gratus scriptor mundi.

Mortuus est 82 annorum Oliver Sachs, neurologus et psychiatra Britannus (magnam partem vitae in USA degit), auctor librorum maxime gratorum apud lectores, ut "De viro, qui sui uxorem pro petaso habebat".

Vespere diei Iovis in Austria orientali inventum esse autoplaustrum Hungaricum, stans sine gubernatore in margine viae et portans cadavera 71 illegalium migrantium Syrorum. Mox post tres homines, qui in hac re machinari suspiciuntur, a biocolytis apprehensi sunt.

Eodem fere tempore duae naves cum migratoribus e Lybia fugientibus mersae sunt prope litora Italica; saltem 200 homines vitam amiserunt. 

Post duos dies casuum maximorum, die Mercurii fora Asiatica aliquantulum acquieverunt: index bursarum Sinicarum .SSEC amisit tantum 1,3%, dum et die Lunae, et Martis plus quam 8%. Oeconomiae periti timent mundum novam crisin intraturum. 

Mortuus est 93 annorum Egon Bahr, olim minister rerum externarum Germaniae Occidentalis.

Khaled Asaad, eximii archaelogi - qui vestigia urbis Palmyrae, a militibus Chalifatus Islamici (IS) occupatae, non sine vitae periculo servare conatus est - fanatici IS caput praeciderunt et mutilatum corpus columnae in via publica stanti adfixerunt.

Incredibili vi explosiones in tribu portuensi urbis Sinicae Tiencin occiderunt saltem 50 homines, vulnerantes plus quam 700. Explosiones evenerunt in locis, ubi gasia necnon chimicalia toxica exportanda prope portum teneantur.

Russia, cum non satis capiat acupenseris in Mari Caspio, coepit importare caviarium, sive ova huius piscis, ex Italica societate Agroittica Lombarda SpA, quae in stagno artificiali permagno acupenseres tenet. Huius rei – secundum agenturam Bloombergianam – cives Russi certiores non sunt, nam ova Italica ut Russica apud eos venum praebeantur. 

niedziela, 30 sierpnia 2015

De perplexa origine nominis Dalecorum


Qui sint Daleci (Anglice Daleks), scit omnis fautor pellicularum generis fictionis scientificae: robotores sive cyborgi malevoli seriei pellicularum Britannicarum "Doctor Who", cupientes occidere omnia entia praeter Dalecos. In cinemate sunt isti creaturae factae ope modificationis geneticae a scientista Davros, hoste principali ipsius Doctoris Who.
Forma similes sunt – ut supra videri potest – piperatoriis humanae staturae; praeditus est quisque uno oculo tholo (loco capitis) rotatorio infixo necnon "sclopeto energetico".
Mihi, qui non sum fautor magnus cinematum sci-fi, magis quam ipsa historia Dalecorum – sit haec, concedo, satis iucunda – placet origo nominis istorum. Aut placuit usque hodie. Credebam enim, ut multi, nomen ab auctore libri "Doctor Who", scriptore Britanno (gente Cymbrica) Terry Nation, factum esse anno 1963 e verbis, quae Nation in dorso tomi cuiusdam encyclopaediae obiter conspexit: Da-Lek (sive, in alia versione: Dal-Eks, quod iam verisimilius, nam mira haec esset encyclopaedia, quae in uno tomo verba incipientia litteris a D usque L contineret; sed hic alia difficultas: adsuntne linguae Anglicae ulla nomina cum eks-, non ex-, incipientia?; idem spectat certe ad lek-, loco lec-).
- Mirissima origo! – putavi. Sed hodie legi in Vicipaedia Anglica originem encyclopaedariam Dalecorum "mythum falsum" fuisse, quod ipse Nation in quadam percontatione confirmavit, dicens se tam miram originem anno 1964 mentiendo declarasse. Re vera, dicit, nomen Dalecorum fuisse effectum "caecae pulsationis clavium machinae scriptoriae".
Anno 2010 fautores Britanni litteraturae pellicularumque generis sci-fi eligerunt Dalecos ut monstra maxima omnium temporum, ante Iaponicam Godzillam et Golum Tolkienense[m?] (e "Domino Anulorum").

Ipse Nation videbat in Dalecis mutatam formam nazistarum Germaniae, quorum pyrobolos in Britanniam tunc iactatos maxime timuit.

środa, 19 sierpnia 2015

De omniscientia "Neue Zürcher Zeitung"

"Neue Zürcher Zeitung" esse nomen ephemeridos, quae Turici Helvetorum ab anno 1821 usque hodie in lucem prodit. Licet sit ephemeris regionalis, primae nonnullae paginae (interdum decem aut plures) ad res maximi momenti in orbe terrarum evenientes spectant. Mihi pergrata haec acta sunt ob rumorem nuntium a Turicensibus die 25 m. Augusti a. 1939 divulgatum – nempe de agminibus Sovietorum inopinate limitem Polonorum relinquentium – effecisse ut Hitler, tunc Sovietorum socius, ictum in Poloniam una septimana deferre decerneret.
Inter diurnarios olim – usque saltem annos nonagenarios praeteriti saeculi - putabatur "Neue Zürcher Zeitung" scientiam possidere de omnibus rebus et quibusdam aliis. Memini veteris diurnarii me docentis verbis: Cum res veras alicuius rei scire velis, primum inspicias Turicenses, deinde "Le Monde", deinc "The Wall Street Journal" (re vera in 99% casuum soli agenturae Reuterianae credem tunc dabamus). Memini quoque diurnariae Gallicae multa de rebus Balcanicis scribentis, quam, cum invenissem eam linguas Balcanicas minime scire, rogavi quibus fontibus nuntiorum uteretur. Respondit puella: Per interrete omnia Gallice Angliceve quaero, apud collegas me peritiores opinioniem peto. Si porro non satis mihi est scientiae, in tabernam librariam eo, ubi "Neue Zürcher Zeitung" venum praebeatur.

wtorek, 11 sierpnia 2015

In memoriam viri bellicosi

E vicina Bohemia, scilicet ex urbe Nachod, amicus meus Petrus (Piotr) Żochowski modo misit photographema tabulae memorialis viri bellicosissimi XVII saeculi, Octavii (Ottavio) Piccolomini:


Varie de eo auctores Vicipaediarum narrant, pessime fortasse qui Polonam versionem scripsit. Ego, ut semper, nescio, quid sentiam.



poniedziałek, 10 sierpnia 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

22 milia hectarearum silvae capta sunt incendiis, duas fere septimanas iam durentibus, in California, prope urbem Clearlake. 3.500 siphonarii conantur ignem exstinguere. .

In aeriportu Osloensi apprehensi sunt quattuor aut aerigubernatores aut hospitissae Lettonicae societatis aeriae Air Baltic. Omnes quattuor ebrii fuerant, cum conati sint aeroplanum viatoribus plenum navigare, Chaniam Creticam petituri. Omnibus quattuor plus sanguini alcohilis aderat quam 0,2 pro mille partibus (quod licet).

Regimen Parisiense solvit Russiae 1,1 miliardi euronum pro a Gallis structis navibus helicoptericis Mistral, quas classi Russiciae tradere recusatum est propter occupationem a Muscovia Crimeae necnon incursionem in regionem Donbass Ucrainae.

Turchiam hoc anno minus peregrinatores petunt quam antea. Altero trimestri, id est mensibus IV-VI, 2015 anni solum 86,2% viatorum e terris extraneis in Turchiam venerunt numero eiusdem temporis praeteriti (2014) anni comparato. Causam esse bellum Turchiae contra Civitatem Islamicam necnon Curdos.

27 die m. Septembris huius anni cives Catalonici comitiis aderunt parlamentariis, quae de facto fient plebis scitum de sui iuris statu Cataloniae  – lege Hispanica enim officialiter tale plebis scitum haberi non licet.

Quintus quisque incola Germaniae (20,3%, id est 8,2 miliones hominum) extra Germaniam natus est – nuntiat Centralis Index Alienigenarum (AZR). At numerus horum crescit citissime, ipso praeterito (2014) anno passu 6,8%. Ius civitatis Germanicae possident 56% extraneorum in Germania habitantium.

Anno 2022 India fiet maxime populosa terra mundi – patet e novissima calculatione statistica Nationum Unitarum. Hodie maximam copiam incolarum habent Sinae (1,38 miliardi), dum India 1,3 mld. Post septem tamen abhinc annos ambae habiturae sunt 1,4 mld hominum, India statim post palmam populosissimae civitatis mundi capiente.

Post quinas septimanas, cum clausa remanebat, die Lunae denuo aperta est bursa Atheniensis. Statim post initium sessionis pretia negotiationum Graecarum amiserunt 20% valoris (argentariae 30%), postea tamen aliquantulum crescere coeperunt. In fine mercaturae diurnae index .ASE monstrabat casum 16,49%.


Consumptio mundana socolatae acerbae (e faba cacaotica factae) cretura est proximos quinque annos passu 9 centesimarum annuatim, usque valorem 51,7 miliardorum dolariorum (anno 2019) – nuntiat Technavio, societas aestimatoria mercatus mundani. Maxime cupidi socolatae sint Indi, apud quos incrementum consumptionis expectatur fore 16% per annum. Maximae negotiationes-productrices socolatae sunt hodie Mars, Mondelez, Ferrero et Nestle.

środa, 5 sierpnia 2015

De sensu temporis apud Anglos et Africanos

Scriptis Richardi (Ryszard) Kapuściński (1932-2007), praeclari diurnarii, scriptoris necnon (imprimis) peregrinatoris (Africam scivit fortasse melius quam ipsius braccas; toti mundo notus est eius "Imperator") adesse historiam alicuius viatoris Angli, qui cum conspexisset laophorum [Anglice: bus] hominibus semi-vacuum in quodam vico Africano stans, rogavit raedarium quota hora esset laophorum abiturum. Cui raedarius stupens:

- Cum sat homines adveniant, ut nos viae committamus.

niedziela, 2 sierpnia 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Tres consanguinei Osamae bin Laden mortui sunt in calamitate aeria, cum in Britannia aeroplanum eorum subito in terram collisisset. Secundum diurnarios Saudianos, agitur verisimiliter de eodem patre sorore, levire ac noverca ducis olim Al Qaedani.

Periti Francogalli percontantur partem alae aeroplani, quae inventa est ante nonnullos dies in mari prope insulam Reunion. Ala putatur fuisse aeroplani Boeing 777 societatis Malaysia Airlines, quod ante septendecim menses Kuala Lumpur Pecchinum petendo ignotam ob causam cursum mutavit et super Oceano Indico e radaribus evanuit.

Regimen Aegypti nuntiavit finitam esse structionem novi Euripi Pharaonis (Canalis Sueziensis), qui currit iuxta veterem canalem, ante 145 annos structum.

Jonathan Pollard, speculator Israelianus anno 1987 in USA in vincula sempiterna damnatus, mense Novembri huius anni petere apud iudices poterit, ut carcere dimittatur – nuntiavit eius patronus.

Turcia id poscente, Bruxellis conventuri sunt delegati omnium terrarum sociarum NATO, ut de periculo Turciae de parte Civitatis Islamicae (IS) imminenti disputent. Analytici putant Turciam, potius quam auxilia sociorum petere, explanare velle suos incursus aerios in vicina Syria contra IS et Kurdos. Conventum Bruxellense esse quintum huius generis - sub Articulo IV chartae NATO convocatum – in foederis historia: proximum praeteritum simile conventum habitum fuisse rogatione Poloniae mense Martio 2014 anni, cum Russi Chersonesum Tauricam (Paeninsulam Crimeam) occupavissent.

Sanctionibus Nationum Unitarum ablatis sperat Irania sibi spatio quinque annorum 185 miliarda dolariorum comparare licentias petroleum methaniumque extrahendi societatibus peregrinis vendendo. 

- Fieri posse ut proximo anno in summitate NATO Varsoviae Mons Niger ut 29. terra-socia foederis participaverit – dixit Podgoricae minister rerum externatum Poloniae Grzegorz Schetyna.


Aeroplana militaria Turcica petunt missilibus agmina Civitatis Islamicae (IS) in Syria, sed eodem tempore quoque loca contra IS pugnantium Curdorum, sui ergo adhuc quasi sociorum. In ipsa Turcia ultimis diebus apprehensi sunt circiter 600 cives, quos biocolytae suspicantur auxiliorum datorum aut islamistis aut Curdis. Clandestina factio Curdica PKK dicit facinus regiminis Turcicae finem ponere ignistitii inter Turcos et Curdos, quod observabatur ab anno 2013.

sobota, 1 sierpnia 2015

Quanti esse vitam hominis? - dramatiuncula matutina

Stanislaus, acta diurna mane legens: Scisne, scribunt pretium hominis in summa intermedia esse octoginta dolariorum...
Catharina, quasi-uxor eius, nam officialiter uxor collegae Stanislai est (omnia apud Polonos perplexa!), ientaculum parans: Cur?
S.: Tot valeant mineralia, quibus corpus humanum struitur.
C.: Quid tamen de organis internis, ut cor, iecur, renes?
S.: Nescio. De hac re non scribunt.
C.: Tibi dicam: dena milia dolariorum. Nisi plus.
S.: Fortasse...
C.: At si praecautionem tibi bonam in societate quadam assecurativa comparabis, miliones!
*** ***
Nimirum salarium menstruum Catharinae quater vel quinquiens maius esse quam eiusdem temporis merces Stanislai. Nimirum et duos simul viros duasque familias habere potest, Stanislaus ne unam quidem uxorem, nisi uxorem collegae...