22 milia hectarearum
silvae capta sunt incendiis, duas fere septimanas iam durentibus, in California,
prope urbem Clearlake. 3.500 siphonarii conantur ignem exstinguere. .
In aeriportu Osloensi apprehensi sunt quattuor aut
aerigubernatores aut hospitissae Lettonicae societatis aeriae Air Baltic. Omnes
quattuor ebrii fuerant, cum conati sint aeroplanum viatoribus plenum navigare, Chaniam
Creticam petituri. Omnibus quattuor plus sanguini alcohilis aderat quam 0,2 pro
mille partibus (quod licet).
Regimen Parisiense solvit Russiae 1,1 miliardi euronum pro a
Gallis structis navibus helicoptericis Mistral, quas classi Russiciae tradere
recusatum est propter occupationem a Muscovia Crimeae necnon incursionem in
regionem Donbass Ucrainae.
Turchiam hoc anno
minus peregrinatores petunt quam antea. Altero trimestri, id est mensibus
IV-VI, 2015 anni solum 86,2% viatorum e terris extraneis in Turchiam venerunt
numero eiusdem temporis praeteriti (2014) anni comparato. Causam esse bellum
Turchiae contra Civitatem Islamicam necnon Curdos.
27 die m. Septembris
huius anni cives Catalonici comitiis aderunt parlamentariis, quae de facto
fient plebis scitum de sui iuris statu Cataloniae – lege Hispanica enim officialiter tale
plebis scitum haberi non licet.
Quintus quisque incola
Germaniae (20,3%, id est 8,2 miliones hominum) extra Germaniam natus est –
nuntiat Centralis Index Alienigenarum (AZR). At numerus horum crescit
citissime, ipso praeterito (2014) anno passu 6,8%. Ius civitatis Germanicae
possident 56% extraneorum in Germania habitantium.
Anno 2022 India fiet maxime populosa terra mundi – patet e
novissima calculatione statistica Nationum Unitarum. Hodie maximam copiam
incolarum habent Sinae (1,38 miliardi), dum India 1,3 mld. Post septem tamen
abhinc annos ambae habiturae sunt 1,4 mld hominum, India statim post palmam populosissimae
civitatis mundi capiente.
Post quinas septimanas, cum clausa remanebat, die Lunae
denuo aperta est bursa Atheniensis. Statim post initium sessionis pretia
negotiationum Graecarum amiserunt 20% valoris (argentariae 30%), postea tamen
aliquantulum crescere coeperunt. In fine mercaturae diurnae index .ASE
monstrabat casum 16,49%.
Consumptio mundana socolatae acerbae (e faba cacaotica
factae) cretura est proximos quinque annos passu 9 centesimarum annuatim, usque
valorem 51,7 miliardorum dolariorum (anno 2019) – nuntiat Technavio, societas
aestimatoria mercatus mundani. Maxime cupidi socolatae sint Indi, apud quos
incrementum consumptionis expectatur fore 16% per annum. Maximae
negotiationes-productrices socolatae sunt hodie Mars, Mondelez, Ferrero et
Nestle.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz