niedziela, 30 sierpnia 2015

De perplexa origine nominis Dalecorum


Qui sint Daleci (Anglice Daleks), scit omnis fautor pellicularum generis fictionis scientificae: robotores sive cyborgi malevoli seriei pellicularum Britannicarum "Doctor Who", cupientes occidere omnia entia praeter Dalecos. In cinemate sunt isti creaturae factae ope modificationis geneticae a scientista Davros, hoste principali ipsius Doctoris Who.
Forma similes sunt – ut supra videri potest – piperatoriis humanae staturae; praeditus est quisque uno oculo tholo (loco capitis) rotatorio infixo necnon "sclopeto energetico".
Mihi, qui non sum fautor magnus cinematum sci-fi, magis quam ipsa historia Dalecorum – sit haec, concedo, satis iucunda – placet origo nominis istorum. Aut placuit usque hodie. Credebam enim, ut multi, nomen ab auctore libri "Doctor Who", scriptore Britanno (gente Cymbrica) Terry Nation, factum esse anno 1963 e verbis, quae Nation in dorso tomi cuiusdam encyclopaediae obiter conspexit: Da-Lek (sive, in alia versione: Dal-Eks, quod iam verisimilius, nam mira haec esset encyclopaedia, quae in uno tomo verba incipientia litteris a D usque L contineret; sed hic alia difficultas: adsuntne linguae Anglicae ulla nomina cum eks-, non ex-, incipientia?; idem spectat certe ad lek-, loco lec-).
- Mirissima origo! – putavi. Sed hodie legi in Vicipaedia Anglica originem encyclopaedariam Dalecorum "mythum falsum" fuisse, quod ipse Nation in quadam percontatione confirmavit, dicens se tam miram originem anno 1964 mentiendo declarasse. Re vera, dicit, nomen Dalecorum fuisse effectum "caecae pulsationis clavium machinae scriptoriae".
Anno 2010 fautores Britanni litteraturae pellicularumque generis sci-fi eligerunt Dalecos ut monstra maxima omnium temporum, ante Iaponicam Godzillam et Golum Tolkienense[m?] (e "Domino Anulorum").

Ipse Nation videbat in Dalecis mutatam formam nazistarum Germaniae, quorum pyrobolos in Britanniam tunc iactatos maxime timuit.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz