Divulgata modo est quarta pars seriei fabularum
detectoriarum "Millennium", cuius tres primas partes scripsit Stieg
Larsson. Quartam, post mortem Larsson anno 2004, scripsit alter auctor Sueticus
David Lagercrantz. Anno 2008 Larsoon fuit alter, post Khaled Hosseini, maxime
lectoribus gratus scriptor mundi.
Mortuus est 82 annorum Oliver Sachs, neurologus et
psychiatra Britannus (magnam partem vitae in USA degit), auctor librorum maxime
gratorum apud lectores, ut "De viro, qui sui uxorem pro petaso
habebat".
Vespere diei Iovis in
Austria orientali inventum esse autoplaustrum Hungaricum, stans sine
gubernatore in margine viae et portans cadavera 71 illegalium migrantium
Syrorum. Mox post tres homines, qui in hac re machinari suspiciuntur, a biocolytis
apprehensi sunt.
Eodem fere tempore duae
naves cum migratoribus e Lybia fugientibus mersae sunt prope litora Italica; saltem
200 homines vitam amiserunt.
Post duos dies casuum
maximorum, die Mercurii fora Asiatica aliquantulum acquieverunt: index bursarum
Sinicarum .SSEC amisit tantum 1,3%, dum et die Lunae, et Martis plus quam 8%.
Oeconomiae periti timent mundum novam crisin intraturum.
Mortuus est 93 annorum Egon
Bahr, olim minister rerum externarum Germaniae Occidentalis.
Khaled Asaad, eximii archaelogi - qui vestigia urbis
Palmyrae, a militibus Chalifatus Islamici (IS) occupatae, non sine vitae
periculo servare conatus est - fanatici IS caput praeciderunt et mutilatum
corpus columnae in via publica stanti adfixerunt.
Incredibili vi explosiones in tribu portuensi urbis Sinicae
Tiencin occiderunt saltem 50 homines, vulnerantes plus quam 700. Explosiones
evenerunt in locis, ubi gasia necnon chimicalia toxica exportanda prope portum
teneantur.
Russia, cum non satis capiat acupenseris in Mari Caspio,
coepit importare caviarium, sive ova huius piscis, ex Italica societate
Agroittica Lombarda SpA, quae in stagno artificiali permagno acupenseres tenet.
Huius rei – secundum agenturam Bloombergianam – cives Russi certiores non sunt,
nam ova Italica ut Russica apud eos venum praebeantur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz