niedziela, 2 sierpnia 2015

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

Tres consanguinei Osamae bin Laden mortui sunt in calamitate aeria, cum in Britannia aeroplanum eorum subito in terram collisisset. Secundum diurnarios Saudianos, agitur verisimiliter de eodem patre sorore, levire ac noverca ducis olim Al Qaedani.

Periti Francogalli percontantur partem alae aeroplani, quae inventa est ante nonnullos dies in mari prope insulam Reunion. Ala putatur fuisse aeroplani Boeing 777 societatis Malaysia Airlines, quod ante septendecim menses Kuala Lumpur Pecchinum petendo ignotam ob causam cursum mutavit et super Oceano Indico e radaribus evanuit.

Regimen Aegypti nuntiavit finitam esse structionem novi Euripi Pharaonis (Canalis Sueziensis), qui currit iuxta veterem canalem, ante 145 annos structum.

Jonathan Pollard, speculator Israelianus anno 1987 in USA in vincula sempiterna damnatus, mense Novembri huius anni petere apud iudices poterit, ut carcere dimittatur – nuntiavit eius patronus.

Turcia id poscente, Bruxellis conventuri sunt delegati omnium terrarum sociarum NATO, ut de periculo Turciae de parte Civitatis Islamicae (IS) imminenti disputent. Analytici putant Turciam, potius quam auxilia sociorum petere, explanare velle suos incursus aerios in vicina Syria contra IS et Kurdos. Conventum Bruxellense esse quintum huius generis - sub Articulo IV chartae NATO convocatum – in foederis historia: proximum praeteritum simile conventum habitum fuisse rogatione Poloniae mense Martio 2014 anni, cum Russi Chersonesum Tauricam (Paeninsulam Crimeam) occupavissent.

Sanctionibus Nationum Unitarum ablatis sperat Irania sibi spatio quinque annorum 185 miliarda dolariorum comparare licentias petroleum methaniumque extrahendi societatibus peregrinis vendendo. 

- Fieri posse ut proximo anno in summitate NATO Varsoviae Mons Niger ut 29. terra-socia foederis participaverit – dixit Podgoricae minister rerum externatum Poloniae Grzegorz Schetyna.


Aeroplana militaria Turcica petunt missilibus agmina Civitatis Islamicae (IS) in Syria, sed eodem tempore quoque loca contra IS pugnantium Curdorum, sui ergo adhuc quasi sociorum. In ipsa Turcia ultimis diebus apprehensi sunt circiter 600 cives, quos biocolytae suspicantur auxiliorum datorum aut islamistis aut Curdis. Clandestina factio Curdica PKK dicit facinus regiminis Turcicae finem ponere ignistitii inter Turcos et Curdos, quod observabatur ab anno 2013.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz