"Neue Zürcher Zeitung" esse nomen ephemeridos,
quae Turici Helvetorum ab anno 1821 usque hodie in lucem prodit. Licet sit ephemeris
regionalis, primae nonnullae paginae (interdum decem aut plures) ad res maximi
momenti in orbe terrarum evenientes spectant. Mihi pergrata haec acta sunt ob
rumorem nuntium a Turicensibus die 25 m. Augusti a. 1939 divulgatum – nempe de
agminibus Sovietorum inopinate limitem Polonorum relinquentium – effecisse ut Hitler,
tunc Sovietorum socius, ictum in Poloniam una septimana deferre decerneret.
Inter diurnarios olim – usque saltem annos nonagenarios
praeteriti saeculi - putabatur "Neue Zürcher Zeitung" scientiam
possidere de omnibus rebus et quibusdam
aliis. Memini veteris diurnarii me docentis verbis: Cum res veras alicuius rei scire velis, primum inspicias Turicenses, deinde
"Le Monde", deinc "The Wall Street Journal" (re vera in
99% casuum soli agenturae Reuterianae credem tunc dabamus). Memini quoque diurnariae
Gallicae multa de rebus Balcanicis scribentis, quam, cum invenissem eam linguas
Balcanicas minime scire, rogavi quibus fontibus nuntiorum uteretur. Respondit
puella: Per interrete omnia Gallice Angliceve quaero, apud collegas me peritiores opinioniem peto. Si porro non satis mihi est
scientiae, in tabernam librariam eo, ubi "Neue Zürcher Zeitung" venum
praebeatur.
Brak komentarzy:
Prześlij komentarz